Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
2o8

ACTA COLLOQUII (1541)

stita intellexisset, fecit universis ordinibus imperii, principibus electoribus caeteris-
que principibus et statibus suo etiam nomine exponi et testificari, hos duos vere
eximios viros operam suam in colloquio pie ac fideliter collocasse eaque omnia fe-
cisse ac praestitisse, quae viros vere pios, catholicos, orthodoxos et reipublicae chris-
tianae optime cupientes, maxime deceant. Formula huius testimonii nunc ad manum 5
non est; alioquin hic subiecissem.
Tuum nunc erit, optime lector, statuere imperatorine, illustrissimo principi Fride-
richo Palatino et illustri domino de Granvela an Eccio fidem magis accommo-
dandam putes. Deinde deplorabis sortem Germaniae, quod Eccio et huic similibus
tantum hactenus delatum est. Quamquam etiam hi ipsi, qui istis hominibus sic abu- 10
tuntur alias et hunc Eccium et eius farinae alios I 98 a I veteris licentiae et corruptelae
defensores nullo loco aut numero, quo quidem ipsi se dignos putant, habeant. Do-
minus det, ut aliquando ipsum unum habere omnium potestatem et ista iudicaturum
agnoscamus.
Iam supra memini alterius scripti, quod legatus pontificius imperatori et per impera- i5
torem ordinibus exhibuit, in quo ea quae cum episcopis de reformatione egerat, de-
scripsisset. Cui, cum in eo nostram doctrinam inique notasset, sicut et altero, quod
supra insertum est, dominus Philippus pro purganda doctrinae nostrae synceritate
et nostra innocentia, aliud scriptum suo et nostro nomine, qui tum Ratisbonae a
protestantibus ministri ecclesiarum aderamus, opposuit, idque imperatoriae maies- 20
tati per illustrissimum principem Friderichum Palatinum offerri curavit.
Haec itaque duo scripta, cum suis locis non potui, quod ad manum non essent, in-
terim autem mihi advenerint, hic subiicere visum est. Adiitiam vero et tertium, quod
etiam legati est, in quo cum id, quod supra his actis interpositum est, sic esset a qui-
busdam intellectum tanquam articulos conciliatos ipse quoque approbasset, sicut i5
eos improbare non potuit, is mentem suam declaravit, se nil prorsus de actis definire
voluisse aut definire.
Scriptum legati, in quo commemorat quid cum episcopis egisset de reformatione
morum.
Reverendissimi et illustrissimi domini, 30
Cum heri reverendissimae et illustrissimae dominationes vestrae frequentes ad nos
vemssent ac nos quaedam illis exposuissemus quae nobis ad reformationem chnstia-
nam facere imprimis videbantur, petierunt illae, I 98 b I ut ea quae a nobis dicta fue-
runt, scriptis mandare eorumque exemplar reverendissimis et illustrissimis domina-
tiombus suis tradere vellemus, ut ea commodius videre et perpendere possent. 35
Quare nos, ut eis satisfaceremus, quod heri dixisse nobis visi sumus, hic quam potui-
mus breviter scripsimus.
Illud primum, quod m Dommo hortamur et monemus reverendissimas et lllu-
strissimas dominationes vestras, pertmet ad uniuscuiusque nostrum vitam et vivendi
rationem, in qua danda est omnis opera ut Deo optimo placeamus et fideles dispen- 40
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften