21 6
ACTA COLLOQUII (i 541)
Scriptum legati pontificii ad ordines imperii, ne quid statuant de nationali synodo.
Reverendissimi et illustrissimi domini,
Cum pervenerit ad aures nostras, quod in determinatione huius conventus impe-
rialis tractatae controversiae fidei remittantur ad concilium universale, quod si cele-
brari non posset, tunc remittantur ad concilium nationale etc., animo perpendentes
quam magni praeiudicii esset, si controversiae fidei remitterentur ad concilium
unius nationis, officii nostri putavimus esse, commonefacere dominationes vestras
reverendas et illustrissimas ut additio illa de concilio nationali omnino tollatur. Nam
perspicuum est, in nationali concilio nullo pacto posse determinari controversias fi-
dei, cum hoc concernat statum universalem ecclesiae; et quicquid ibi determinaretur,
esset nullum, irritum et inane. Quod si a dominationibus vestris reverendissimis, il-
lustrissimis factum fuerit, ut certe nobis persuademus, quemadmodum gratissimum
erit sanctitati pontificiae, quae caput est ecclesiae et conciliorum omnium, ita econ-
tra erit ipsi molestissimum, si secus fieret. Nam clarum est maiores I 102 b I seditio-
nes in controversiis religionis hoc pacto orituras esse, cum in aliis nationibus, tum in
hac vestra'1 nobilissima provincia. Hoc officium noluimus obmittere, tum ut parere-
mus mandatis sanctitatis suae, tum etiam ut non deessemus officio personae legati
nobis a sede apostolica iniunctae.
Ratisbonae, 26. Iulii.
Paratissimus ad obsequia dominationum vestrarum reverendissimarum et illu-
strissimarum,
Gasparus cardinalis Contarenus legatus.
Ad hoc scriptum legati ordines imperii responderunt ut sequitur.
Reverendissime in Christo pater, sanctae Romanae ecclesiae cardinalis et sanctissimi
domini nostri papae de latere legatus, domine colendissime,
Reverendissimi et illustrissimi sacri Romani imperii electores aliique principes et
status ex scripto reverendissimae dominationis vestrae eisdem oblato intellexerunt
reverendissimam dominationem vestram petere, quod iidem principes et status ex
determinatione recessus huius imperialis conventus, qua tractarunt ut, si concilium
universale celebrari non posset, tunc controversiae fidei ad concilium nationale re-
mittantur, illam additionem de concilio nationali omnino tollere, cum perspicuum
sit, in nationali concilio nullo pacto posse determinari controversias fidei, et quic-
quid ibi determinaretur esset nullum etc., prout haec omnia in praetacto reverendis-
simae dominationis vestrae scripto plenius continentur et explicantur. Ad quae prae-
fati principes et status imperii respondent, reverendissimam dominationem I 103 a I
vestram promovendo et sanctissimum dominum nostrum papam indicendo et citra
ulteriorem procrastinationem celebrando concilium universale facillime praecavere
posse, ne subortas fidei et religionis nostrae controversias m concilio nationali trac-
a) Drf. nostra.