ACTA COLLOQUII (1542)
223
[...] ut hanc instituamus licere possit, nisi ipsi id permittant qui sic comparati sunt,
ut eam nunquam permissuri credantur. Sed ut Christus miraculo et arborem hanc
bonam et bonos ex ea fructus proferat, tum nobis ipsi, quod Christi causam fideliter
egimus de officiis tam necessariis imperatorem et imperii ordines admonendo, gra-
tias habebunt. Quod quamdiu facere non poterunt, tamdiu certe ex eorum numero
erunt, quibus si nos approbaremus, servi Christi frugi esse non possemus.
Iudicent christiani, et ex Christi Spiritu iudicent. Caeterum novit Christus, ut
Contarenum et similes viros doctrina et vitae integritate praestantes suspiciam et ve-
nerer offendamque aegre. At Christi gloriae et saluti ecclesiarum quid non postha-
beri debeat ? - cum et ethnici praecipiant prima diis immortalibus, secunda patriae,
tertia parentibus, deinceps gradatim reliqua reliquis deberi. Christus Dominus quic-
quid suum est suo impleat Spi- I 198 I ritu et in se uniat purgetque quam primum.
Amen.
I 206 I Testimonium imperatoriae maiestatis de fide et integritate atque pia diligentia
clarissimorum virorum D. Iulii Pflug et D.D. Gropperi praestita in colloquio.
Invictissimus imperator, clementissimus dominus noster, intellexit ex iis, quae hisce
diebus in concilio imperii acta sunt et inciderunt, excitari controversiam aliquam de
eo Libro, quem imperatoria maiestas finito colloquio de religione concilianda elec-
toribus, principibus et statibus imperii ecutiendum exhibuit.
Ne itaque dominus Iulius Pflug et Ioannes Gropper, quos imperatoria maiestas
excusatione eorum reiecta, quam suppliciter obtulerant, iniunctum munus anxie de-
praecantes, ad colloquium cum protestantibus vocavit et deputavit, occasione huius
controversiae et disputationis famae suae aliquod periculum subeant et iniuria affici-
antur, voluit imperatoria maiestas electoribus, principibus et communibus statibus
indicare et testari, se in ista religionis suscepta actione, ad quam praedicti viri adhi-
biti sunt, aliud nihil animadvertisse aut depraehendisse quam memoratos viros am-
bos mandato et iussioni suae imperatoriae maiestatisa fideliter et inculpabiliter inser-
viisse et satisfecisse; easque vias et rationes, quibus praesentes I 207 I controversiae
religionis nostrae componi queant, studio prorsus christiano et fideli iuxta manda-
tum, ab eadem sua imperatoria maiestate susceptum, quaesivisse; quam etiam eorum
diligentiam etpraestitam operam imperatoria maiestas gratissimo animo intellexit et
complexa est.
Istud voluit imperatoria maiestas electoribus, principibus et statibus exponere et
testatum facere, ne praedicti viri a se ad colloquium deputati propter obedientiam
suam et operam in hac causa fideliter navatam aliquid incommodi aut calumniae pa-
terentur.
In hoc imperatoriae maiestatis testimonio animadverte primum, christiane lector,
quod imperator clarissimis viris D. Iulio et Groppero testimonium praebuit, eos
a) Drf. maiestati.