Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
ACTA COLLOQUII (i 542)

225

suscepto a se mandato in colloquio fideliter et inculpabiliter inserviisse. Hoc enim si
verum est - ut verum est falsum esse oportet quod Eccius calumniatus est, sibi nec
visum quidem esse eum Librum, quem D.D. Iulius et Gropperus imperatori ut ab
Eccio non minus quam a se excussum et comprobatum exhibuere. Quid enim
5 potuissent hi admittere infidelius et magis culpandum quam si imperatori Eccii quo-
que nomine ut conciliatum et receptum in religione praesentassent, quod ille ne vi-
disset quidem ? Sed ita acta omnia sunt, ut viri illi fide dignissimi in sua supplicatione
commemorant; quare imperatoria maiestas merito eis testimonium perhibuit, eos se
in colloquio gessisse bona fide et irreprehensibiliter. Quo iam loco Eccius habendus
10 sit, qui in re tanta tot principibus tam manifesto falsum testimonium obtulit, iudi-
cent quicunque religionem Christi, veritatem et honestatem amant.
Deinde animadvertendum est in testimonio imperatoris, quod testificatus est
D.D. Iulium et Gropperum I 208 I eas vias et rationes, quibus controversiae religio-
nis componi possint, quaesivisse diligentia christiana et fideli iuxtaque id, quod ipse
i5 eis mandaverat. Mandaverat autem imperator omnibus sex collocutoribus, uti supra
commemoratum est, ut omnium rerum et hominum respectu remoto summa reli-
gione eam conciliandi religionem viam et rationem inquirerent, quae vera, quae Deo
grata et ecclesiae atque patriae salutaris esset. Sicut ergo imperator agnovit D. D. Iu-
lium et Gropperum suo mandato de quaerenda via et ratione ecclesias pie concili-
20 andi opera digna christianis et fideli satisfecisse, ita eam ipsam, quam hi iudicarunt
viam christianae concordiae constituendae piam et veram agnovit et quae in collo-
quio conciliata sunt, ut recte et religiose conciliata comprobavit.
Donet iam Dominus, ut eadem tandem iis omnibus approbentur, quorum interest
ecclesiis tam misere dissipatis succurrere et reformationi earum manum admoliri.
25 Nec enim alia iniri ratio poterit et conciliandi inter se ecclesias et restituendi veram
disciplinam Christi, id quod res ipsa satis declarat. Effecerat imperator, dum amplius
non posset, ut episcopi et praelati sibi et reliquis statibus reciperent se piam et soli-
dam inter se et apud eos, qui ipsorum fidei commissi sunt, reformationem institu-
endosa. At quis eorum visus adhuc est ullam huius rei curam seriob suscepisse?
30 Quapropter nisi in commune ab universis imperii statibus cum de dogmatis tum de
disciplina ecclesiae constituatur, non est ut aliquam ecclesiarum emendationem ex-
pectemus, nisi quam singuli status pro se susceperint.
I 213 I ... quae tumultuario, [...] ut vides, congessi - tempus enim mercatus urgebat
-, sed bona fide omnia. Tu videris, ut illis utare ad gloriam Christi et utilitatem eccle-
35 siae eius conciliandisque hinc filiis Dei et emendandis, non distrahendis et offenden-
dis [.. .]; ut enim quod periit quaeramus et servemus vocati sumus.
Si vero te in articulis sive conciliatis sive non conciliatis quippiam offenderit, ut
breves sunt et ab iniquis facile in iniquum sensum detorqueri queant nec sit explica-
tor commodior, iudicium sustine, dum meam explicationem legeris, quae caepta iam
40 cudi statim volente Domino in manus tuas exibit. Temporis enim inopia factum est,
a) Drf. instituerent.
b) Drf. seriam.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften