2a. Visitationsausschreiben 1577
nus pater. Et hic quidem summo mane, hoc est sta-
tim a condito mundo, in id incubuit, ut ecclesia flo-
reret et quam optime sit constituta. Ideoque
Ephes. i [4] scriptum est: Deus elegit nos in Christo
ante conditionem mundi. Operarii sunt doctores et
ecclesiae ministri. Hi enim a Deo conducti sunt, ut
in ipsius vinea laborent iuxta illud: Posui vos, ut
eatis et fructum multum feratis6. Item συνεργοι su-
mus ipsius Dei.7 Dispensator est filius Dei reddens
unicuique mercedem, sicut Petrus inquit8: Cum ap-
paruerit pastorum princeps, recipietis mercedem.
Sicut autem paterfamilias alios atque alios operarios
mittit in vineam suam et mercedem laborantibus
nuncerat, ita labores et diligentiam tam docentium
quam discentium haud dubie considerat, quam ad
rem cum alios tum magistratum politicum ordina-
vit. Neque non existimandum est magistratum po-
liticum institutum esse, ut vel iners et ignavum
otium agat aut voluptates sectetur aut denique ci-
vilia tantum negotia expediat, sed ut doctrinam coe-
lestem propagare curet et ecclesiae salute afficiatur.
Recte ergo et laudabiliter agit, inclytus et generosus
dominus d. Philippus Ludovicus, comes in Hanaw et
Rhieneck, dominus in Mintzenberg, quod in limine
gubernationis politicae id agit, ut in ecclesiis suarum
ditionum inspectio fiat. Certo non sibi persuadet id-
que exploratum omnino ducit et reliquam guberna-
tionem et totius vitae curriculum magis fore salu-
tare, si a rebus coelestibus et ad salutem animae per-
tinentibus πολιτενμα suum auspicetur. Et nos qui-
dem studium tam sanctum vehementer probamus
Deumque ardenter ac serio oramus, ut mentem in-
clyti et generosi comitis perpetuo regat atque gu-
bernet. Quod igitur felix et faustum sit, significo vo-
bis nos inspectionem ecclesiarum, quam usitate vi-
sitationem appellant, die xxi. Aprilis Hanoiae in-
choaturos esse vosque inclyti comitis nomine hortor,
ut una cum auditoribus vestris, praecipue vero pue-
ris ac puellis, quae sunt plantulae in horto coelesti,
ad hanc rem probe parati atque instucti sitis.
Bene valete.
Ulricus Cubicularius
6 Joh 15,16. 8 1Petr 5,4.
7 1Kor 3,9.
397