Metadaten

Wolgast, Eike [Editor]; Seebaß, Gottfried [Editor]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften [Editor]; Kirchenrechtliches Institut der Evangelischen Kirche in Deutschland [Editor]; Armgart, Martin [Oth.]; Meese, Karin [Oth.]; Sehling, Emil [Bibliogr. antecedent]
Die evangelischen Kirchenordnungen des XVI. Jahrhunderts (24. Band = Siebenbürgen): Das Fürstentum Siebenbürgen - das Rechtsgebiet und die Kirche der Siebenbürger Sachsen — Tübingen: Mohr Siebeck, 2012

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.30664#0075
License: Free access  - all rights reserved
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
5. Consensus Doctrinae der evangelischen Geistlichen 1557

sacramentis Domini ac mediatoris nostri Iesu Chri-
sti, praecipue vero hanc ob causam, quod plurimis
videmus pomum contentionis obiectum esse hac
mala occasione. Denique multorum conscientias la-
befactari et de die in diem scandala augeri deplora-
mus. Ac nisi similia exempla dissensionum in vete-
ribus historiis ecclesiae cerneremus, facile etiam de-
speraremus. Sed scimus filium Dei esse custodem
ecclesiae suae et hac consolatione sustentamur,
quemadmodum et Athanasio in summo discrimine
ecclesiarum per Arrianos6 inducto hoc ipsum loco
recreationis erat.
Ut autem ille veram concordiam expetebat, sic
nos ex animo cupimus unanimitatem, et ardentibus
votis oravimus et oramus Dominum, ut haec tanta
mala aut mitigarentur aut prorsus tollerentur. Quod
autem pacem quesiverimus, nemo pius negare po-
terit, cum semper parati fuerimus iuxta ardentem
orationem Christi: Pater, rogo, ut ipsi in nobis
unum sint, sicut tu pater in me et ego in te esse
concordes7. Porro extra hanc regulam non videmus,
quomodo | A 2 v | concordia institui possit, cum om-
nibus praeceptum sit, ut ipsum filium concionantem
audiant et eius manifesto ac perspicuo verbo adsen-
ciantur.
Haec non casu nec temere proferimus. Scimus
enim inde ab initio de sacramentis Christi in ecclesia
varias extitisse opiniones, quarum prima fuit sacra-
menta omnino nullam habere vim et efficaciam. Ho-
rum, si vera est sententia, quae potest esse pietas?
Quae sanctitas? Quae religio?
Secunda: Magni nominis virorum est et praeci-
pue eorum, qui sectae sacramentariae patrocinan-
tur, qui docent sacramenta esse notas visibiles pro-
fessionum, quibus homines inter se discernuntur, ne-
que vero id solum, sed esse allegorias certorum ope-
rum. Contra hos dimicamus in hac nostra confessio-
ne et eos sacramenta Domini extenuare affirmamus.
Sacramenta enim non solum sunt notae ac allegoriae
certorum operum, sed promissionum cum signis ex-
6 Arianer = Nach Arius (Areios) von Alexandria (gest.
336); im 4. und 5. Jh. weit verbreitete Glaubensrichtung,
bezweifelte die Gottgleichheit Christi.
7 Joh 17, 22-23.
8 Epikureer = antike Philosphenschule, nach Epikur (gest.

hibitionum demonstracionem proponunt, ut d[ivus]
Paulus apostolus in epistola ad Romanos cap. 4
[1-25] explicat.
Tertius: Error eorum est, qui non dubitant affir-
mare hos ritus esse opera placantia iram Dei mere-
rique remissionem peccatorum, etiamsi nec fides nec
alii motus pii ad usum eorum afferuntur. Haec om-
nia, cum obscurent beneficia filii Dei et eius actiones
extenuent, omnino ratione officii nostri cogente nos
| A 3 r | conscientia publicam confessionem nostram
proponere voluimus.
Ut autem omnibus eam legendam concedimus,
sic ab analogia libri prophetici et apostolici eam mi-
nime discedere affirmamus. Oratio autem veritatis
ut simplex esse debet, sic eam quoque breviter et
nude exhibemus. In Christo, filio Dei, Domino et
mediatore nostro bene et optime vale.
Capita consensus de sacramentis Domini
Singulare Dei beneficium conspicitur in perpetua
conservatione ecclesiae et promissio eius rata et fir-
ma perstat, etiamsi maior pars mundi horribilibus
furoribus Epicureis8 onerata et contaminata sit et
vesano impetu ruat in contemptum beneficiorum fi-
lii Dei nobis collatorum. | A 3 v |
Testimonium huius rei proponit nobis vox divina
apud Isaiam9 recitata his verbis: Hoc foedus meum
cum eis. Spiritus meus, qui est in te, et verba mea,
quae posui in ore tuo, non recedent ab ore tuo et ab
ore seminis tui usque in sempiternum.
Hanc sermonis divini veritatem amplectimur et
manifeste fatemur Deum inde ab initio efficacem
fuisse in suis promissionibus et per eas quoque sem-
per ex genere humano sine differentia collegisse ec-
clesiam, primo quoque tempore post lapsum in pa-
radyso, deinde per prophetas, filium suum et apo-
stolos, novissime per omnes illos, qui libri prophetici
et apostolici testimonia sequuntur et eorum purita-
tem una cum vera et dextra interpretatione retinent

270 v. Chr.). Seit den Kirchenvätern allgemein für Vor-
sehung und Unsterblichkeit leugnende, weltliche Genüs-
se erstrebende Menschen.
9 Jes 59,21.

57
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften