Metadaten

Wolgast, Eike [Editor]; Seebaß, Gottfried [Editor]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften [Editor]; Kirchenrechtliches Institut der Evangelischen Kirche in Deutschland [Editor]; Sehling, Emil [Bibliogr. antecedent]; Armgart, Martin [Oth.]; Meese, Karin [Oth.]
Die evangelischen Kirchenordnungen des XVI. Jahrhunderts (24. Band = Siebenbürgen): Das Fürstentum Siebenbürgen - das Rechtsgebiet und die Kirche der Siebenbürger Sachsen — Tübingen: Mohr Siebeck, 2012

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.30664#0081
License: Free access  - all rights reserved
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
5. Consensus Doctrinae der evangelischen Geistlichen 1557

sunt, qualem constituemus fidem? Certe mancam et
mortuam et nequaquam eam, de qua d[ivus] Paulus
concionatur38, quae sit efficax et per dilectionem
operatur.
Iudicamus igitur nihil stultius esse in actionibus
humanis, quam more Giganteo cum Deo optimo
maximo de eius sancto verbo dimicare. | C 3 r |
Quod autem de impossibilitate obiicitur, id pla-
ne absurdum est. Scimus enim teste d[ivo] Paulo
apostolo per eum nos omnia posse, qui nos confor-
tat. Et eum, qui dedit velle, posse dare et perfi-
cere39. Unde et d[ivus] Augustinus tomus 10, sermo
43 inquit40: Dedit tibi Deus potestatem per Spiri-
tum Sanctum, ut membra tua teneas. Surgit libido,
tene tu membra, noli exhibere membra tua arma in-
iquitatis peccato.
Si propter impedimenta haec abrenunctiatio ab-
iicienda est, cur non eodem modo et invocatio rei-
icitur, cui multa obstrepunt et in qua potissimum
impossibilitas praeoccupat mentes et cogitationes
nostras? Verum ut haec promissionibus divinis et
fide depellenda sunt, ita et violato foedere et abre-
nuntiatione in naufragio tabula aliqua apprehen-
denda est et ad primum gradum poenitentiae recur-
rendum ac statuendum, quod hae nostrae infirmi-
tates et peccata nobis per filium condonentur et nos
ad eum confugientes vere recipiamur et salvemur.
Sic diametraliter pugnamus cum omnibus, qui
negant infantibus baptismum. Certissimum enim
est promissionem gratiae ad eos quoque pertinere,
quemadmodum Christus filius Dei ipse testatur in-
quiens: Sinite parvulos venire ad me. Talium est
enim regnum coelorum41. | C 3 v |
Haec simplex, brevis et perspicua est confessio laus
Deo optimo maximo omnium piorum pastorum et

38 Hebr 4,12.
39 Phil 4,13.
40 Augustinus, Sermo 128 (De verbis evangelii Ioannis), 10
= PL 38, Sp. 719.
41 Mk 10,14.

ministrorum ecclesiarum Christi in inferiori Panno-
nia et utriusque nationis in tota Transylvania ho-
rumque omnium consensus unanimis paucis quibus-
dam sectae sacramentariae adhaerentibus exceptis,
quos nec pro membris ecclesiae Dei agnoscimus, ve-
rum eos iudicio ecclesiae pro damnatis et excom-
municatis ab omnibus fratribus nostris nobis in uni-
tate et puritate doctrinae coniunctis haberi volu-
mus.
Oramus autem aeternum Deum, conditorem om-
nium angelicae et humanae naturae, una cum filio
eius, domino nostro Iesu Christo pro nobis crucifixo
et resuscitato, sedente ad dexteram patris ac inter-
pellante pro nobis42, et per verbum evangelii sui col-
ligentis ecclesiam passim per orbem terrarum, ut
mentes docentium et discentium coniungat eosque
Spiritu suo Sancto regat et in agnita veritate contra
omnia scandala et haereses tueatur et defendat,
quemadmodum in extremo agone orans testatus est
hiis verbis: Sanctifica eos in veritate43. Sermo tuus
veritas est et nos omnes vasa misericordiae et non
irae illius constituat44, ut promissionibus Imanuelis
ducis et custodis nostri freti puritatem et integrita-
tem verbi retineamus fidelesque ministri esse possi-
mus, ut promissa bona possidere queamus, quemad-
modum dicitur: Esto fidelis usque ad mortem et
dabo tibi coro- | C 4 r | nam vitae45, ut sic una cum
omnibus sanctis Dei, prophetis, apostolis, martyri-
bus, imo cum omnibus membris ecclesiae, quae
quondam hacque nostra aetate pro huius veritatis
defensione sanguinem suum fuderunt, verum Deum
laudemus, cui laus et imperium per omnia secula.
Amen.
Acta et publicata loco et tempore ut supra.

42 Röm 8,34.
43 Joh 17,17.
44 Vgl. Röm 9,22-23.
45 Offb 2,10.

63
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften