Das Rechtsgebiet und die Kirche der Siebenbürger Sachsen
rius iudicet in cibo aut potu aut in parte diei festi
etc.78, quae sunt umbra rerum futurarum et obser-
vationes Iudaicae, quoniam iuxta praeceptum divi
Pauli79 in libertate, qua Christus nos liberavit, sta-
bimus et minime iterum iugo servitutis subiiciemur
neque curabimus invidos hypocritas, qui claudunt
regnum coelorum coram hominibus, ipsi non ingre-
diuntur et ingredi cupientes prohibent80. Satis hac-
tenus propter infirmos vel potius incredulos et ob-
stinatos a nobis est cunctatum. Quod si nunc tan-
dem fideliter admoniti in incredulitate sua iacere
perseveraverint, obstinatam infirmitatem ipsorum
haud ultra duximus expectandam, sed omnem plan-
tationem, quam non plantavit pater coelestis, era-
dicabimus, sicut eradicata est in aliis piis ecclesiis, a
quibus deflectere non est necessarium, quoniam cer-
tum est nullam humanam constitutionem obligare
quenquam | D 3 r | sub poena aeternae damnationis.
Furor autem et indignatio adversus omnem animam
ordinationi divinae contradicentem.
Hortamur itaque omnes, in quorum manus haec
scripta inciderint, et obtestamur per adventum Do-
mini nostri Iesu Christi et salutem animarum sua-
rum, ut neglectis impiorum obtrectationibus cau-
sam nostrae religionis diligentius perpendant atque
examinent. Timeant Deum et dent illi honorem,
quoniam adest hora iudicii eius, quo perfidos adver-
sarios praeceptorum suorum et sacrilegos murmu-
ratores cupidos redire ad ollas carnium Aegypti ex-
terminabit et computrescere faciet in deserto et ex-
citabit sibi novum populum81, quem gloriosissime
introducet in requiem suam, eo quod crediderunt
verbis eius et in viis eius manserunt nec iverunt post
inventiones hominum sicut patres eorum, qui ob-
duraverunt corda sua et causam suam pertinaciter
iustificaverunt contra altissimum ac Deo novos cul-
k-k B: Vittembergae per Iosephum Klug anno MDXLIII.
78 Vgl. Nürnberger Ratsschrift, S. 445.
79 Gal 4,31, vgl. auch 2Tim 1,9 und Röm 8,2.
80 Vgl. Mt 23,13.
81 Vgl. Ex 16,3.
82 Joh 8,51.
83 Joh 8,47.
84 Joh 10,3-4.
tus contra praeceptum eius ausi sunt violenter ob-
strudere, quos ille non respicit neque curat, qui se
dixit frustra coli doctrinis ac mandatis hominum.
At si quis sermonem Christi servaverit, mortem
non videbit in aeternum82. Qui autem ex Deo est,
verba Dei audit83. Oves Christi vocem eius audiunt
et illum sequuntur84; alienos autem non sequuntur,
sed effugiunt ab eis, quia non noverunt vocem
alienorum85, | D 3 v | qui a semet ipsis loquentes nihil
aliud quam proventum et gloriam propriam quae-
runt. Caveant itaque omnes ab eiusmodi pseudo-
prophetis et videant, ne voluntaria socordia caeci a
caecis ducibus86 per viam latam et spatiosam per-
trahantur in foveam, unde nulla erit redemptio. Ne-
que enim excusatio ignorantiae restabit servo, qui
nesciverit voluntatem Domini sui, multo minus ei,
qui scire noluerit aut facere contumaciter recusavit.
Nos praesentibus scriptis palam testamur, quod
aliorum gratia isto negotio nihil posthabuimus. Et
licet quaedam leviora, quam conveniebat, hic vide-
antur inserta, quaedam etiam brevius et imperfec-
tius explicata; si tamen quispiam caeteras religionis
ac cerimoniarum quisquilias in ecclesiis reformatis
iam olim abrogatas plenius cognoscere voluerit
(quandoquidem ecclesiasticam ordinationem Wit-
tembergensium potissimum secuti sumus), ex doc-
tissimis illorum scriptis rationem omnium intelliget.
Si quis quaerere ac resipiscere neglexerit, sanguis
eius sit super eum.
Finis. | D 4 r |
kImpressum in inclyta Transylvaniae Corona.
[Schlußzeichen87] | D 4 v |
[Druckermarke des Johannes Honterus]k88.
85 Joh. 10,3-5.
86 Vgl. Mt 15,14.
87 Abbildung Ecsedy, Régi Magyarországi nyomdák,
S. 250 Nr. IV/2.
88 Typ I der Druckermarke (Kronstädter Wappen in einer
Wappenkartusche); Abbildungen Tontsch, Honterus-
presse, S. 20, Binder, Honterus, Abb. 31, Ecsedy,
Régi Magyarországi nyomdák, S. 248 Nr. III/1.
190