Metadaten

Wolgast, Eike [Hrsg.]; Seebaß, Gottfried [Hrsg.]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften [Hrsg.]; Kirchenrechtliches Institut der Evangelischen Kirche in Deutschland [Hrsg.]; Sehling, Emil [Begr.]
Die evangelischen Kirchenordnungen des XVI. Jahrhunderts (4. Band): Das Herzogthum Preussen, Polen, die ehemals polnischen Landestheile des Königreichs Preussen, das Herzogthum Pommern — Leipzig: O.R. Reisland, 1911

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.26785#0292
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
274

Polen. Die ehemals polnischen Landestheile des Königreichs Preussen.

gregatione ista unanimiter deo servientium dis-
cretio, certisque officiis erga se invicem connexio
atque colligatio.
Ordorerum.
Cum fratres omnia viderent confusa, nec
distinguere quemquam inter necessaria et non-
necessaria, aut saltem inter magis et minus ne-
cessaria, et quod peius erat, negligi a plerisque
fundamentalia salutis, tractari superficialia, coe-
perunt rerum in christianismo concurrentium di-
scrimen tradere, Ier. XV. 19. Ose. IIX. 12.
Matt. VII, 9. Gal. IV. 10.
Esse videlicet in christianismo
| essentialia,
quaedam < ministerialia,
| accidentalia.
Essentialia christianismi vocarunt illa, in
quibus hominum salus immediate sita est: nempe
ex parte dei, gratia dei patris, meritum Christi,
et spiritus sancti dona; ex parte vero nostra fides,
caritas, et spes. Per fidem intelligendo beneficiorum
dei agnitionem, et privatim sibi factam applica-
tionem. Per caritatem, flagrans redamandi deum,
et per omnia ei obsequendi, studium. Per spem,
in utroque illo perseverandi, atque ita fidei finem
assequendi immotam fiduciam. Absque his ne-
minem salvari posse docuerunt.
Ministerialia vero christianismi, esse divinitus
ecclesiae data media, per quae gratia dei patris,
meritum Christi, spiritusque sancti operatio, nobis
innotescunt et conferuntur; id est, per quae in
nobis fides, caritas, et spes accenduntur, foventur,
roborantur. Nempe verbum dei, claves, et sacra-
menta. Verbum enim dei essentialia illa nobis
revelat Psalm. XIX. 12. Claves assignant, Ioan.
XX. 22. Sacramenta obsignant, Rom. IV. 11.
Ideoque ministerium ecclesiae docent esse ne-
cessarium, non propter illa essentialia. Nec aliud
in ministerio, et per illud, quaerendum, quam ut
fides reddatur quam purissima; caritas quam
flagrantissima; spes quam tenacissima, in vita et
morte omnibusque tentationibus, misericordiae dei
inhaerens indissolubiliter.
Accidentalia vero christianismi appellabant
(quae alii adiaphora)ea, quae tempus, locum,
modumque ministerialia illa usurpandi con-
cernunt, id est, ceremonias ritusque religionis ex-
ternos. Quae putarunt pro libertate et prudentia
christiana ita esse usurpanda, ut nonsolum non
officiant fidei, caritati, spei (ab illis nempe ab-
ducendo, aut eas obscurando, quod utrumque ido-
lolatricae et superstitiosae ceremoniae faciunt) sed
magis ut illustrandis et inculcandis illis inserviant,
Rom. XIV. per totum 1. Cor. XIV. per totum,
Col. II. 16. et alibi.

Atque circa haec potissimum versatur uni-
tatis nostrae ordo. Essentialia enim et mini-
sterialia communia habemus cum universis chri-
stianis, modo sua bona norint, et satis distincte
intelligant, Rom. X 12, Eph. IV. v. 3. 4. 5. 6.
In accidentalibus aliquid ab aliis forsan diversum,
non tamen aliunde, quam e divina in scripturis
varie indigitata ordinatione, primitivaeque eccle-
siae exemplis, deducta. Quae qualia sint, et
an satis fini suo respondeant, in conspectu eccle-
siae (non salutis cardinem, sed meliorem, et aedi-
ficationi commodius inservientem ordinem, quod
ipsa praxis nos docuit, in iis collocantes) expli-
camus. Neque enim tam pertinaciter ista tuemur,
ut non (si utiliora offerantur) cedere simus parati,
Philip, III. 15. 16. et 1. Tessal. V. 21. sed ne-
que ob leves causas quidquam mutare aequum
putamus, 1. Cor. XI. 2. Unde est, ut nemini
apud nos liceat, vel novos sensus aut opiniones
introducere, vel insuetas ceremonias inchoare,
libros scribere aut edere, nisi praevia examina-
tione, et communi omnium consensu.
Ordo persona rum primum in populo.
Personarum ordo est talis omnium discrimi-
natio, ut unusquisque suo constitutus loco, cui
praesit aut subsit, et qualem huic aut illi respec-
tum aut curam debeat, exacte noverit, tam in
populo, quam in ministris.
Populum, seu auditores suos maiores nostri
(relicto naturali et politico regimine in vigore suo,
nimirum ut mariti uxoribus, parentes liberis, heri
famulitio, magistratus subditis praeessent) trifari-
am iuxta gradus laborum, circa illos instituendos,
partiri soliti sunt:
[ incipientes,
nempe in { proficientes; et
| perfectos, sive ad perfec-
tionem tendentes vide Hebr. V. 13. 1. Cor. II, 6.
et Isid. lib. 2. Eccles. cap. 21.
Incipientes, sive initiales, sunt, qui catechesin
et prima religionis elementa discunt, ut sunt pueri,
pastorum iam curae a parentibus traditi. Nec
non adulti ab idololatris accedentes, vel alias
neglecti; qui, si ministrorum inter fratres curae
se permittunt, institui prius probarique solent,
Hebr. V. vers. 11. 1,2. 13. 14.
Proficientes sunt, qui religionis elementa iam
edocti, in pastoralem curam suscepti, ad omnium
in ecclesia mysteriorum participationem admissi,
magis magisque in agnitione voluntatis dei, eius-
que practica observatione, se exercent, atque sic
in ecclesiae ordine se continentes, sanctificationem
suam custodiunt, 2. Cor. VII. 1. Hebr. VI. 1.
Perfectos appellarunt rerum divinarum cogni-
tione notabiliter auctos, inque fide, caritate et
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften