Metadaten

Gerhohus; Becker, Julia [Hrsg.]; Insley, Thomas [Übers.]
Gerhoch von Reichersberg, Opusculum de aedificio Dei: die¬ Apostel als Ideal : Edition, Übersetzung, Kommentar (Teilband 2): Edition mit Übersetzung Auctoritates und Anhänge — Regensburg: Schnell + Steiner, 2020

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.65332#0181
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
5
10
15
20
25

180

Auctoritates - Fol. 75v

accipiant sacerdotis. Non solum autem de panibus in ^cclesiam oblatis hoc
sanxerunt patres nostri, sed et de omnibus simul, que altaribus sacris
offeruntur, dicentes maximum nefas esse et per omnia diabolica temeritate
hoc fieri ubicumque acciderit et ualde intolerabile esse sanct? ecclesie, ut
sine uindicta canonum remaneat. Vnde sanctus Johannes Chrisostomus in 5
commentariis suis super Matheum, ubi discipuli spicas manibus uellebant,
hoc modo scribit: Si, inquit, non licuit David et uiris eius adhuc sub umbra
legis commedere panes propositionis, que dicebantur sancta, quamuis Dauid
ab Abimelech panes petiit fame instimulante, quomodo nunc coruscante
euangelio persuaderi debet laicis, ut oblationes <?cclesiarum suis usibus 10
rapiant. Dicit namque proinde apostolus: Qui altario deseruiunt, de altario
parti cipantur. Ergo, quia sacerdotes pro omnibus orare solent, quorum
elemosinas et oblationes accipiunt, qua fronte presumunt laici oblationes,
quas Christiani pro peccatis suis offerunt, uel ipsi commedere uel aliis
concedere, cum ipsi non debeant pro populo orare? Ob hoc, papa gloriose, te 15
mittere oportet illos presumptores in excommunicationem perpetuam, ut
ceteri metum habeant et amplius in ecclesia non fiat. Scias autem, quia a
sanctis patribus hi tales anathematizati sunt in Niceno265 concilio.
[fol. 76v] GREG(orius)266 papa coram sacratissimo beati Petri apostoli 20
corpore cum episcopis et omnibus Romane <?cclesi<? presbyteris residens,
astantibus diaconibus et cuncto clero dixit: Verecundum nostro tempore
indiscretionis malum inoleuit, ut huius sedis pontificibus ad secreta cubilis
seruicia laici, pueri ac seculares obsequantur. Et1 cum pastoris uita esse
discipulis semper debeat in exemplo, plerumque clerici, qualis in secreto sit 25

2 et] über der Zeile eingefügt Ml. 3 diabolica] dyabolica M2. 4 intolerabile] intollerabile M2.
5 Chrisostomus] Crisostomus M2. 7 adhuc... 8 legis] sub umbra legis adhuc M2. sub... 8
legis] über der Zeile nachgetragen Ml. 9 ab] fehlt M2. 14 uel aliis] uel ab aliis Ml M2.
15 concedere] commedere M2. 18 hi] hiiA/2. 20 beati] B. Mi. 21 omnibus] danach getilgt
cle M2. Romane] Romanae Mi. ecclesie] Ecclesiae Mi. 22 Verecundum] folgt in M2 Mi.
24 seculares] saeculares Mi.

6 ubi... uellebant] Vgl. Mt 12, 1. 11 Qui... 12 participantur] I Cor 9, 13. 17 Scias... 18
concilio] ergänzender Zusatz Gerhochs, vgl. Teil I, Kap. 3.1. 22 Verecundum... 173,5 sumant]
Gregor der Große, Briefe V, ep. 57a, ed. Ewald/Hartmann, MGH Epp. 1, S. 363; Decretales
pseudo-isidorianae, Decreta Gregorii papae, c. II, ed. HlNSCHIUS, S. 746; Collectio canonum in
Vlibris (libri I-III), CCCM6, lib. III, 187, S. 400.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften