Metadaten

Götze, Albrecht; Heidelberger Akademie der Wissenschaften / Philosophisch-Historische Klasse [Hrsg.]
Sitzungsberichte der Heidelberger Akademie der Wissenschaften, Philosophisch-Historische Klasse (1922, 4. Abhandlung): Die Schatzhöhle: Überlieferung und Quellen — Heidelberg, 1922

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.38037#0042
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
40

Albrecht Götze:

lis — Audivi aliquos referentes cle quadam scriptura, etsi non certar
tarnen non destrnente fidem, sed potius delectante, qnoniam erat
quaedam gens sita in ipso principio orientis juxta Oceanum1), apud
quos ferebetur quaedam scriptura, inscripta nomine Seth, de
apparitura liac stella2), et muneribus ei huiusmodi offerendis, quae
per generationes studiosorum hominum, patribus referentibus filiis
suis, habebatur deducta. Itaque elegerunt seipsos duodecim3)
quidam ex ipsis studiosiores, et amatores mysteriorum coelestium,
et posuerunt seipsos ad exspectationem stellae illius. Et si quis-
moriebatur ex eis, filius eius, aut aliquis propinquorum, qui eiüs-
dem voluntatis inveniebatur, in loco constituebatur defuncti.
Dicebantur autem magi lingua eorum, quia in silentio et voce
tacita Deum glorificabant.4) Hi ergo per singulos annos, post
messem trituratoriam, ascendebant in montem aliquem positum
ibi, qui vocabatur lingua eorum Mons Yictorialis, habens in se
quamdam speluncam5 6) in saxo, fontibus et electis arboribus amoe-
nissimus: in quem ascendentes et lavantes se, orabant et lau-·
dabant in silentio Deum tribus diebus, et sic faciebant per singulas
generationes, exspectantes sernper, ne forte in generatione sua
stella illa beatitudinis oriretur, donec apparuit eis descendens super
montem illum Victorialem, habens in se formam quasi pueri
parvuli, et super se similitudinem crucisG): et loquuta est eis, et
docuit eos, et praecepit eis, ut proficiscerentur in Iudaeam. Pro-
ficiscentibus autem eis per bieunium7) praecedebat stella, et neque
esca neque potus defecit in peris eorum. Caetera autem quae-
gesta referuntur ab eis in Evangelio compendiose posita sunt.
Tarnen cum reversi fuissent, manserunt colentes et glorificantes
Deum studiosius magis quam primum et praedicarunt omnibu&
in genere suo et multos erudierunt. Denique cum post resur-
rectionem Domini Thomas apostolus isset in provinciam illam,
p Vgl. Schatzhöhle, p. 33 Ubers, über den Zug Nimrods zu Jonton; p. 57
Übers, über die Berge von Nod; Dionysius Telmahharensis, p. 5, über den
Berg Sir (s. u. 48, x).
2) Vgl. das Orakel des Nimrod (Jonton) Schatzhöhle, p. 33 (der arab.
Text redet hier ausdrücklich von Büchern), p. 57 Ubers.
3) Dazu stimmen die 12 Mager der syr. Legende.
4) Vgl. Dionysius von Tellmahre Tullberg 73,12; 74,6.
5) Schatzhöhle!
6) . Vgl. Schatzhöhle, p. 56, Übers.; Adambuch Dillm., p. 135; Bousset,
Hauptprobl. 381.
7) Schatzhöhle, p. 56 Übers., s. u. 83.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften