Metadaten
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
146

Josef Koch Cusanus-Texte: I. Predigten 2/5.

Ecce fructum spiritus nostri Deo valde acceptum! Alibi, ubi loqui-
tur de ultima separatione bonorum et malorum, angelos dicit mes-
sores; hic, ubi de fidelibus, qui ab infidelibus separantur, loquitur,
dicit messores esse apostolos, seminatores prophetas.
5 2G. Ait enim:,,Ut et qui seminat simul gaudeat et qui
metit. In hoc est enim verbum verum: quia alius est
qui seminat et alius qui metit. Ego misi vos metere,
quod vos non laborastis; alii laboraverunt, et vos in
labores eorum introistis“. Ac si diceret figulus ad manus:
io alii, scilicet pedes, laboraverunt et aptaverunt lutum calcando et
terram capacem formae faciendo. Vos autem introistis in laborem
eorum, scilicet ibi continuando et formam atque perfectionem fa-
ciendo, ut et tam pedes quam manus gaudeant de fructu, qui
exinde provenit. Unum est corpus Christi mysticum, et omnia
15 membra eius per ipsum omnia faciunt: pedes per corpus et corpus
per pedes. Dicit homo se ambulare, quando per pedes vadit: sic
Christus orat in nobis et nos in illo, et cum nos „dicimus in illo“,
ille „dicit in nobis“. Dicit Augustinus: „Noli aliquid dicere sine
illo, et ille nihil dicet sine te“. Idem: „Qui membra sunt corporis
20 Christi et dicunt se sanctos non esse, iniuriam faciunt capiti, cuius
membra facti sunt“. Et nota, quomodo quisque Christianus in
Christo gaudet de bono cuiuslibet, quia omnes „in Christo unum
corpus sumus“, ut ait Apostolus.
27. Sicut igitur opus oculi fit per hominem, quia homo videt
25 oculo vidente, sic medio hominis omnia membra operantur: de
bono igitur unius membri gaudet totum corpus Christi, et per
medium corporis omnia membra corporis. Ita unus intrat in labores
alterius, et est commune utriusque bonum. Hoc evenit ex idemp-
titate corporis, cuius „caput Christus“, qui non est alius „heri et
6. estx om. L
8. laborastis corr. ex seminastis; corrector in marg.: laborastis V2
10. post lutum add. et dei. et L 13 perdes L 29. capus L
1—3. Matth. 13, 39. 5 — 9. Ioh. 4, 36—38.
14—16. cf. ECHARDUS In Ioh. n. 384 (lllra). De ecclesia ut corpore
Christi mystico CUSANUS saepius agit; cf. e. gr. Serm. „Si quis non amat
dominum Iesum“ (Brixinae 1456 Aug. 1; V2 162 ra—b, p 136 v — 137 r);
„Quaecumque scripta sunt“ (Brixinae 1456 Dec. 5; V2 193vb); „Plenitudo
legis“ (Brixinae 1457 Ian. 30; V2 214 rb) etc.
16—19. cf. AUGUSTINUS Enarratio in Ps. LXXXV n. 1, PL 37,
1082. Laudat ECH ARDUS In Ioh. n. 381 [110 vb).
19—21. AUGUSTINUS l. c. n. 4, PL 37, 1084: „Si membra sunt facti
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften