Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
30 CONCORDIA. VEREINIGUNGSARTICUL DER STADT FRANCKFURTH AM MAYN

et verus sanguis Domini vere et essentialiter exhibentur et a sumentibus sacra-
menta percipiuntur.
II.
Nulla tamen hic praesentia Domini localis vel circumscriptiva ponitur; quare
nihil de descensu Domini e coelis hic cogitandum.

III.
Utrumque enim verum*3 et semper praedicandum est, CHRISTUM Domi-
num sedere et regnare in coelis ad dexteram Patris, et in sacra eius coena dum
ea iuxta institutum illius celebratur et exhibeturc, adesse et sumi ab his omni-
bus, qui sacramenta ita, ut instituit Dominus, percipiunt, et institutionem at-
que verba Domini non pervertunt.

IIII.
Utrumque enim verbum Domini diserte testatur, cui simpliciter inhaerendum
est, nec quicquam in hoc mysterio curiose inquirendum.
V.
Sed nec in coelis Dominus certo loco includitur. Scriptura enim testatur, eum
ascendisse super omnes coelos et sedere ad dexteram Patris, 8V T0I5
ejtouQavioig, in supercoelestibus, hoc est, in ea gloria et potentia Patris, quam
oculus non vidit nec auris audivit nec in cor hominis ascendit.

VI.
De loco itaque et modo, quo Dominus in coelis fit, inquirere fideid irreligio-
sum est et alienum a pietate.

b) Drf. vetum: C.
c) exhiberi: E.
d) fidei steht am Schluß des Satzes: E.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften