32 CONCORDIA. VEREINIGUNGSARTICUL DER STADT FRANCKFURTH AM MAYN
VII.
Cuius est simpliciter credere et confiteri Dominum Iesum in hac coelesti et
inaccessa Patris gloria semper manere, et se in ea ipsa manentem, nobis in
sacra Coena exhibere, vereque adesse.
VIII.
Nam licet Dominus in sacra Coena se exhibeat in speculo et aenigmate verbi
sui et symbolorum, quae res huius mundi sunt, tamen se in his ipsis exhibet
non ratione huius mundi, sed ratione quadam divina et coelesti.
IX.
I 698 I Nec enim sensus aut mens nostra5 eum in sacris symbolis, sed sola mens
subvecta fide cernit et apprehendit. Nec exhibet se hic in cibum ventris aut
veteris hominis, sed animae et novi hominis. Est enim cibus adferens vitam
aeternam.
X.
Non est irreligiose tantum, sed etiam prorsus inepte et sine ulla consecutionis
ratione dictum: Si Dominus in coelo est, quomodo exhibetur praesens in
coena, quae celebratur in terra? Si reliquit mundum et est in gloria coelesti,
quomodo editur hic ab homine?
XI.
Summo ergo studio homines ab his impiis et blasphemis argumentationibus
revocandi et absterrendi sunt.
e) naturae: E.