Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
34 CONCORDIA. VEREINIGUNGSARTICUL DER STADT FRANCKFURTH AM MAYN

XII.
Sed nec transsubstantiatio panis et vini in corpus et sanguinem Domini ad-
serenda est, sed confitendum cum Paulo et sanctis Patribus, In coena duas res
exhiberi, coelestem et terrenam: Coelestem, corpus et sanguinem Domini, Et
terrenam, panem et vinum sacra symbola, quibus Dominus corpus et sangui-
nem suum nobis vere et realiter exhibetb

XIII.
Sic etiam duas naturas in CHRISTO, divinam et humanam, ut in una persona
unitas, ita etiam ambas integras et impermixtas, et CHRISTUM Dominum
verum Deum et verum hominem, credere et praedicare debemus. Et quia
CHRISTUS idem verus Deus et verus homo est, et recte et proprie, quae
utriusque naturae sunt, tribuimus.

XIIII.
Impie tamen dicitur, CHRISTUS est creatura. Cum enim CHRISTUM
dicimus, divinam personam exprimimus. Pie autem Humana in CHRISTO
natura creatura est. Nam haec a divina differt, sed manet in eo integra, sicut et
divina.

XV.
Resurrectio enim homini Christo gloriam coelestem attulit, naturam non
abstulit.

f) praebet: E.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften