Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
40 CONCORDIA. VEREINIGUNGSARTICUL DER STADT FRANCKFURTH AM MAYN
tis, et ingeratur populo odium et contemptus magistratuum, quos secundum
Deum suspicere, venerari et colere debent. Et maximopere conandum prae-
dicatori CHRISTI, ne ullis prurientibus scabie obtrectationis verbis™, acerbe
et amarulenter taxando hominum peccata, inserviat. Ut enim in omnibus vera
excitetur peccatorum poenitentia et vitae emendatio, lapsus hominum exa-
gitandi sunt, non ut ipsi se invicem inamice iudicent et proscindant.

IN HAEC OMNIA veris animis consenserunt et se invicem in Domino
syncera charitate complexi sunt, omnibus offensionibus praeteritis, ex toto
corde propter CHRISTUM condonatis et abolitis, daturi quisque pro men-
sura fidei (quaecunque data est) et ope CHRISTI operam, ut et universim et
singulatim aedificationi Ecclesiae sese totos impendant, et ad eam sua omnia
impendant, et sua omnia dicta et facta publica et privata referant. Quod illis
CHRISTUS Dominus, gregis sui verus et supremus Pastor, largiri dignetur:
cui sit cum Patre et Spiritu sancto gloria in cuncta saecula. Amen.

Actum Francofordiae die nona mensis Decembris. Anno Domini 1542°.

Ego° Martinus Bucerus, minister Ecclesiae Argentoratensis, interfui et sic
habere testor manu mea.
Petrus Geltnerus subscripsit.
Matthias Limpergius pmanu meap.

m) fehlt in E.
n) millesimo quingentesimo quadragesimo secundo: E.
o) fehlt m E.
p) —p) mea manu: E.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften