Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
ABUSUUM INDICATIO (1541)

47

norunt de ratione mdicii ecclesiastici1, ac sic vivunt ut ipsi excommunicari merito de-
beant, si vera obtinereta excommunicandi regula. Divusb Cyprianus haec iudicia ex-
communicandi I 228 I et in communionem recipiendi eos, qui exclusi essent, non
solum cleri sed etiam plebis suffragiis exercebat1. Et divus Paulus cum nominat gu-
bernationes, non de solis ministris loquitur, sed de iis, qui ex toto corpore ecclesiae
deligebantur, ut morum censuram exercerent2.
Notati sunt in Libro, quem imperatoria maiestas obtulit, abusus qui in cultu reli-
quiarum et imaginum grassanturc3. Cum itaque constet hos abusus plusquam imma-
nes esse et innumeris superstitionum formis mundum fuisse demersum ipsasque
superstitiones eo usque progressas, ut ethnici vix tantum impietatis circa sua idola
admiserint, tollendae erunt tales quae ad impium cultum prostant statuae et imagi-
nes. Reliquiae etiam, dquas impie populus coluitd, e conspectu hominum submoven-
dae esunt, omnesquee eo loco reponendae ut nullam idololatriae occasionem prae-
beant4 5.
De vita et disciplina cleri.
5Quanti in hanc abusus invaserint vel potius exundarint, fexplicari satisf non potest.
Haec tamen necessario corrigenda sunt in iis maxime, qui sacro ministerio fungun-
tur, ne ullis rebus prophanis se addicant, multo minus ne sjuvenilibus cupiditatibusg
indulgeant, multo vero minime ne flagitiis et turpitudini dediti sint. Si emmh ludis
aut venationibus aut commessationibus se addicant, si causas forenses agant, si mer-
cimonia exerceant1, si foenerentur1, si suspectam habeantk consuetudinem cum mu-
lieribus, si intempestive ad eas commeent1, si intersintm obscoenis spectaculis, de-
poni debent6. Scripturae modo studium et rerum sanctarum cura hunc ordinem
a) essetAR
b) divus C; nam divus AB.
c) grassati suntRß.
d-d) quae impie cultae sunt AB.
e-e) omnes autem AB.
f-f) enumerari AB.
g-g) iuveniliter lasciviendo levitati AB.
h) fehlt in AB.
i) exercent AB.
]) foenerantur AB.
k) habent AB.
l) commeant ABC.
m) intersunt AB.

1. Bucer erörtert dies eingehend in >Per quos steterit<, BDS 9,1, S.244-253.
2. I Kor 12,28.
3. BDS 9,1, S. 456-460.
4. In dieser Hinsicht vertritt Bucer wieder die Auffassung, die er schon 1524 in seiner Schrift
>Grund und Ursach< verteidigt hatte; s. BDS 1, S. 269-274.
5. Quae non ferenda in ordine ecclesiastico. [Marg. C].
6. S. für einen Überblick der vielen konziliaren und staatlichen Verbote Plöchl 1, 2. Aufl., S. 182—
183.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften