Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
RESPONSUM DE REFORMANDIS ABUSIBUS (1541)

65

stris suis !restituatur secundum veteres canones, ita ut quorumcunque sint no-149 b I
minationes vel praesentationes1 2 quas vocant (nemini tamen suo in his iure immi-
nuto), non obtrudant ecclesiis ministros nisi qui canonice electi, examinati et piis
plebibus earumque magistratibus rite fuerint probati3; id quod et articulus de di-
sciplina in Libro oblato requirit4. Et constat in veteribus canonibus et piorum
principum legibus id ipsum ut indubitatam iuris divini traditionem consentienter et
gravissima authoritate praeceptum esse. Nulla enim ratio sinit, sicut3 divus 5Leo te-
statur, ut qui praeesse omnibus debent, non etiam ab omnibus expetantur et proben-
tur6. Quam etiam impuri et ad sacra ministeria modis omnibus inepti homines tam
diu a suffraganeis7 8 illis ordinati et ecclesiis praefecti sint, dum contra aperta cano-
num et legum decreta plebes et magistratus ab electione et probatione ministrorum
ecclesiae remoti sunt, cnimis magno ecclesiarum damno omnibusc compertum est.
8Praeterea cum singula oppida paulo populosiora suos proprios episcopos et curato-
res rehgionis habere debeant nec utile sit plures cuique ecclesias committi quam
quot commode curared et per se quotannis absque detrimento ecclesiae sedis suae in-
visere possit, ne ecclesiae necessaria cura, ut iamdiu factum est, fraudentur, et illud
curandum erit ut singula oppida aliquanto frequentiora ministros eiusmodi habeant,
quibus plena sacri ministerii potestas committatur, quo quisque et suae, cui praeci-
pue addictus fuerit, et vicinis minoribus ecclesiis necessariam religionis curam im-
pendere et eas tam annua inspectione quam aliis ministeriis, quae ista cura requirit,
in officio pietatis continere possit.

Annitendum itaque est, ut ea omnino procurationis ecclesiasticae ratio et distribu-
tio, quam canones episcopis et metropolitanis praescribunt, restitua- I 50a I tur et
servetur. Nam et antehac in amplioribus dioecesibus, quia singuli sufficere non pot-

a) quemadmodum B.
b) Drf. expectatur B.
c-c) omnibus nimis magno ecclesiarum damno B.
d) procurare B.

1. Restituenda ecclesiis canonica ministrorum electio et examinatio. [Marg. B].
z. >nominatio< und >praesentatio<: das Recht, einen geeigneten Kandidaten für ein Kirchenamt zu
benennen, respektive vorzuschlagen.
3. Bucer hatte das ausgearbeitet in seiner >Abusuum ... indicatio<; s. oben, S. 31 - 56.
4. s. BDS 9,1, S.475,3-8.
5. Leo: Nulla ratio sinit, ut non expetatuid et probetur ab omnibus qui debet praeesse omnibus.
[Marg. B],
6. Kein wörtliches Zitat, sondern eine Kontamination von zwei Aussagen; s. oben, S. 34,14-15;
35,4-5-
7. Der Suffragan ist ein Titularbischof, der als Weihbischof dem Diözesanbischof zur Seite steht.
8. Oppidispopulosioribus ministri dandi cumplena administratione curae animarum. [Marg. B~\.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften