Overview
loading ...
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
RESPONSUM DE REFORMANDIS ABUSIBUS (1541)

69

tione, quam veteres canones praescribunt, ordinentur, qui curam animarum I 50b I
totumque pastorale munus docendo, sacramenta exhibendo et disciplinam exer-
cendo per se praestare valeant, qui etiam ad synodos statis temporibus, ut canones
praecipiunt, singuli cum duobus presbyteris aut singulis conveniant potestatemque
habeant dicendi sententias in synodis et faciendi iudicium ecclesiasticum, quod syn-
odis canones facere concedunt et praecipiunt1 2.
2Ut autem et illi principes, qui nunc episcopi habentur et ditiones ecclesiis addic-
tas politica administratione regunt, munere suo ecclesiis commodent, quod prae aliis
principibus studere debent, consentaneum fuerit, uta veros ecclesiarum pastores sin-
gulariter tueantur, et in habendis synodis, obeundis visitationibus aliisque omnibus
rebus ad sacrum ministerium pertinentibus praecipuo studio adiuvent; tum curent,
ut ea, quae pro alendis et fovendis ministris ipsis, deinde iis qui ad ministerium edu-
cantur et instituuntur, item pro sustentandis pauperibus et aliis publicis ac privatis
populi Dei necessitatibus donata olim ecclesiis sunt vel adhuc donantur, fideliter
conserventur et in usum, bin quem donata fuerint*3, impendantur; itemc, ut externa
vitae disciplina et honestas, tum publica pax et tranquillitas retineatur.
3His rebus curandis se isti principes, eo quod ditiones ecclesiae regunt, prae aliis me-
rito impendere debebunt, sed hac moderatione, ne per horum defensionem, patroci-
nium, opem aut curationem vel ministerium eorum, qui curam animarum et munus
pastorale per se administrabunt, ulla ex parte sive in habendis synodis sive in obeun-
dis visitationibus sive in iurisdictione ecclesiastica exercenda vel etiam munus et of-
ficium principum et magistratuum cuiusque loci in sua curatione, de- I 51 a I fen-
sione, coercitione et omni eo, quod secundum legem Dei, veteres canones et piorum
principum constitutiones illis concedunt, sive in personas sive in bona et quascun-
que res ecclesiasticas aliquo pacto contrahatur, imminuatur, violetur aut impediatur.

a) ut hi B.
b-b) suum sacrum B.
c) denique B.
1. Diese Trennung hat Bucer besonders in >Von Kirchengütern<, Bl. eqb-hqa, ausführlich befiir-
wortet; s. auch sein >Consilium<, BDS 9,1, S. 77-78.
2. Episcopi principes tueri debent omnes, qui ministerium ecclesiae obeunt et res ecclesiarum.
[Marg. B].
3. Neper episcoposprincipes vel legitimum ecclesiae ministerium vel iusta reipublicae administra-
tio impediatur. [Marg. B~\.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften