Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
RESPONSUM DE REFORMANDIS ABUSIBUS (1541)

Ad hunc itaque modum, quem hactenus descripsimus, si Dominus nobis dare dig-
naretur ut verbo ipsius, sanctis canonibus et legibus nos hactenus subiiceremus, eta
abusus ac vitia sane gravissima et pernitiosissima, quae in clerum et populum inva-
serunt et ad extremum invaluerunt, secundum commemorata aperta Dei praecepta,
canones probatissimos et authoritatis primae, vere pias religiosorum principum le-
ges, quibus canones bipsos confirmaruntb, ut pro legibus haberenturcl, corrigere et
emendare, ecclesiisque synceram doctrinae, sacramentorum et disciplinae in clero et
populo administrationem restituere dimperator augustus clementissimus Dominus
noster caeterique electores, principes et status omnesd anniterentur et concordi ine
id studio quisque per se incumberent, omnino iam consultum ecclesiis et vera ac
salutaris earum reformatio obtenta foret; regnaret plane apud nos Christus Iesus, et
quaecunque bono nobis et saluti esse possunt, benignissime conferret et augeret ma-
laque et noxia omnia potentissime a nobis depelleret et arceret. Ipse efficiat in nobis,
ut hoc regnum eius et iustitiam cognoscamus omnes et vero corde quaeramus.
Amenf.
156b! 1 2 3 4 5Atg vero cum ista plenior ecclesiarum reformatio absque nationali conventuJ
recte institui et obtineri haud facile queat, nec possit sine certissima et irreparabili
pernitie Germaniae amplius in totum differri, certe tale huius reformationis initium
fieri non incommode possit ac debeat.
4Primum, ut doctrina Christi universa ubique in ecclesiis Germaniae iuxta articu-
los, de quibus hic convenire queat, bona fide traderetur et summo studio hominum
animis infigeretur; tum ut sacramenta et cunctae ceremoniae tam conformiter ad ar-
ticulos conciliatos dispensarentur et administrarentur quam cuique statui id in sua
ecclesia ad aedificationem factu possibile foret; denique ut in iis, quae continentur in
articulis nondum conciliatis, quisque statuum cuncta item congruenter ad concilia-
tos articulos quantum pro aedificatione ecclesiae suae liceat, attemperaret et insti-
tueret.
5At vero, quia populus pridem ubique Germaniae novit sacramenti integri usum
a Domino ipso institutum pro omnibus esse, sic quoque omnem non priscam modo,
sed eam etiam quae ante trecentos annos extitit ecclesiam ubique observasse, ut in

a) et imperator augustus clementissimus dominus noster caeterique electores principes et status B.
b-b) confirmati et B.
c) habeantur sanciti sunt B.
d-d) fehlt in B.
e) fehlt in A.
f) fehlt in B.
g) Quomodo initium reformationis ecclesiasticae nunc faciendum at B.
1. Corpus Iuris Civilis, Nov. 6,1,8.
2. Necesse initium fieri reformationis. [Marg. 5],
3. S. Laubach, >Nationalversammlung<, und vgl. BDS 9,1, S.94, Anm.7.
4. Doctrina et sacramenta iuxta conciliatos articulos tradenda. [Marg. B\
5. Integrum sacramentumpermittendum. [Marg. B\
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften