Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
RESPONSUM DE REFORMANDIS ABUSIBUS (i 541)

91

Graecia, India et ubicunque extra orbem Romanum christiani sunt, adhuc observa-
tur, statim haec prohibitio integri sacramenti tollenda erit et plena communicatio
omnibus permittenda; id quod et Liber ab imperatoria maiestate oblatus pie consu-
lit1 2.
2Deinde, quia nec doctrina nec sacramenta in ecclesia salutariter administrari
possunt nisi ecclesiae idoneos, fidos et zelo Domini inflammatos ministros habeant,
necessarium erit ut singulis per universum imperium ecclesiis et statibus liberum hic
fiat, tales sibi ministros quaerere et assumere, qui ad eum quem nunc descripsimus
modum doctrinam et sacramenta iuxta conciliatos ar- I 57a I ticulos synceriter et fi-
deliter administrent. Qua in re status singuli ab episcopis et omnibus, sive ii ecclesia-
stica sive politica potestate polleant, adiuvari et a nemine impediri aut turbari de-
beant.
3Tertio, quia nemo sacro ministerio rite se impendere potest nisi habeat vitae hu-
ius necessaria, et de his, sicut et de institutione et provisione scholarum, tolerabilis
aliqua hic atque aequa ratio, quantum pro initio fieri poterit, ineunda est.
4Quarto, cum omnino contra naturalem honestatem, nedum contra legem Dei et
canones tantopere pugnet habere sacrorum ministros turpi mulierum contubernio
aut alias manifesta impudicitia defoedatos3 4 5, nec possint hodie qui hac abominanda
foeditate puri sint inveniri ad ministerium ecclesiae idonei, si maritisb esse non liceat,
ipsa profecto religionis necessitas summa et inevitabilis id quoque postulat et exigit,
ne ministris posthac sit sancto coniugio interdictum, et remittantur tandem poste-
riores canones ea parte, qua cum lege Dei et vetustis melioribus canonibus non con-
sentiunt, quo ea parte et recentiores et antiquic ipseque divinae legis canon, qui tam
diu maximo et irreparabili religionis ruina remissi fuerunt, restitui et servari queant,
ne scilicet divina mysteria ii administrent, cum quibus christiano nefas est etiam vul-
garem cibum sumere, idololatriae vero et ariolandi malo par communicare sacris.
5Quinto, ne inter haec reformationis primordia alii aliorum iura vel bona inva-
dant, utque illicitae novationis periculum arceatur, conveniet constitui hic statim ex
partis utriusque consensu grave aliquod et aequum solique iustitiaed, nullis partibus
addictum Iudicium Camerae, per quod, si quid dissensionis inter haec reformationis
initiae oboriatur, iudicetur et omnis iniquitas alienique invasio de- I 57b I pellatur et
cohibeatur6.

a) Drf. defoedatas A.
b) maritis illis B.
c) antiqui canones B.
d) iustitiae et B.
e) Drf. initio A.
1. S. BDS 9,1, S. 469,24-471,16.
2. Ecclesiispermittendum ut sibi ministros instituant idoneos. [Marg. B\.
3. Statuenda stipendia ministris. [Marg. B\.
4. Matrimoniumpermittendum ministris. [Marg. B\.
5. Iudicium camerae aequum constituendum. [Marg. B\.
6. S. für die Praxis Smend, Reichskammergericht.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften