Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
RESPONSUM DE REFORMANDIS ABUSIBUS (1541)

97

alienaa a fide et religione sanctorumb irrepserunt, resecamus et ad hanc fidem et reli-
gionem omnia conformare annitimur1 2.
Atc sicut id non foedum aut noxium, sed optabile potius initium purgationis et re-
stituendae sanitatis haberi debet, si in corpore undique mutilod et ulceroso aliqua ta-
5 men membra mundari et curari incipiant, etiamsi reliqua non possint eandem statim
curationem recipere, ita si nobis Germanis Dominus, quos primos huc vocavit, do-
net etiam, ut ein primise moliamur eas labes et vulnera, quibus1 cunctae nationes de-
foedatae et sauciae iamdiu iacent, emundare et obligare, gea res nullamg in corpus
Christi, hoc est ecclesiam, turpem dissimilitudinem aut deformitatem inferet, sed
10 erit salutare et necessarium initium, ut totum aliquando corpus eandem munditiem
et sanctitatem recipiat.
2Si vero hanc necessariam ecclesiarum reformationem instituere differemus, non
solum ab aliis nationibus, sed etiam inter nos ipsos distracti, varii et dissimiles in reli-
gionibus erimus. Nec enim auferet Dominus a suish spiritum constantiae, 'ut sicut1
15 hactenus, ita ad extremum usque anhelitum in iis, quae ipse eis donavit, perseverent.
Ubi ital reliqui status piam et sanctam reformationem I 59a I a se reiicient, tum vero
foeda et pernitiosa Germaniae, non tantum ab aliis nationibus, sed etiam intra se
ipsam distractio et dissipatio corroborabitur intolerandaque ultio Dei iritabitur.
Ergo Dominus Iesus, Caput nostrum, qui »semetipsum pro ecclesia sua in mor-
20 tem tradidit, ut eam sanctificaret, mundatam lavacro aquae in verbo, utque eam sibi
ipse sistat gloriosam ecclesiam non habentem maculam aut rugam aut quid huius-
modi, sed ut sancta et inculpata sit«3, is donet imperatoriae maiestati omnibusque
electoribus et principibus caeterisque statibus imperii universis et singulis, ut quan-
tis in sordibus et malis nunc ecclesiae Dei ubiquek detineantur, plene agnoscant, at-
25 que sicut ab ipso Principe et solo bono Pastore nostro gregi illius pastores et curato-
res praefecti sunt, ita etiam suum studium suamque operam pro omni ea potestate,
quam ab eodem Christo Domino, cui scilicet Pater omnem potestatem dedit in
coelo et terra4, acceperunt1, ad id conferant, quo cunctae ecclesiae verbo et Spiritu
a) fehlt in B.
b) sanctorum aliena B.
c) et B.
d) lacero B.
e-e) primi B.
f) quibus cum nostra B.
g-g) nullam ea res B.
h) suis quos ad reformationem apud nos caeptam pertraxit B.
i -i) quo ut B.
]) itaque B.
k) ubique iaceant et B.
l) fehlt in A.
1. Ausgearbeitet finden sich diese kurzen Bemerkungen über das Schisma in >Per quos steterit<,
BDS 9,1, S.287,26-293,25.
2. Schisma manebit, si differatur reformatio. [Marg. B~\.
3. Eph 5,25-27.
4. Vgl. Mt 28,18.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften