Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
ADMONITIO AD LEGATUM PONTIFICIUM (1541)

IO5
Ad hunc autem modum si dissensiones de religione tollantur et doctrinae Christi
puritas, sacramentorum synceritas et disciplinae ecclesiasticae iustus vigor restitua-
tur, sicut depulsa seditione et vi antichristi et satanae regnum Christi apud nos in-
staurabitur, ita vera ac solida in Christo pax huic nationi, cum intra seipsam tum cum
5 piis omnium nationum optatissime reparabitur et felicissime propagabitur; nec re-
luctabitur quisquam aut contradicet praeter eos, qui Christo Domino renunciant:
»nolumus hunc regnare super nos«1. His autem si approbare nos queramus, servi
Christi esse nequibimus. »Misi vos«, inquit Dominus ad suos, »sicut oves in medio
luporum«2, I 104 b I et »in me pacem, in mundo pressuram habebitis«3.

10 Proinde merito ex toto corde abominantur sancti omnes hoc tuum omen, maiores
orituras seditiones et controversias, cum in aliis nationibus tum in nostra, si nos res
ecclesiasticas tam misere adflictas et dissipatas, restituere nationali synodo labore-
mus. Nihil enim prorsus turbae, nihil motus contra hoc tam sanctum et omnibus
salutiferum institutum a quoquam, qui non oppugnandum sibi regnum Christi de-
15 creverit, metuendum est. Quamobrem si rationem habes divinationis tuae, apparet
providere te episcopos et principes in aliis nationibus, nam de nostris, si institutam
synodum haberi contingat, securi sumus obstituros, quo minus pii homines, oves
Christi, nostro exemplo exciti, vocem audiant Pastoris sui eumque sequantur. Sed
eos, qui contra Christi regnum tumultuantur et seditiones movent, ridet qui in coelis
20 habitat4 et debent eos negligere qui in hoca confidunt.

5Illud autem vehementer de tua eruditione et zelo, quo te in domum Domini flagrare
plurimi praedicarunt, miramur, quod in hac tanta luce sempiternae et cuncta supe-
rantis et vincentis veritatis, quae ubique sese infundit tam potenter, scribere volueris,
perspicuum esse in nationali concilio nullo pacto posse determinari controversias fi-
25 dei.

a) Domino B.
1. Lk 19,14.
2. Mt 10,16.
3. Joh 16,33.
4- Vgl. Ps 2,4.
5. Confutatur nonposse controversias fidei in nationali synodo determinari. [Marg. Bf
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften