Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
130

ACTA COLLOQUII (i 541)

Hanc itaque cum imperator rationem et moderationem, qua una profecto ecclesiis
et patriae consulia potuit et posthac poterit, religiose atque constanter in hisce comi-
tiis secutus sit, opereprecium est ut pii cognoscant, qualis ea sit, quid etiam obstiterit
quod ea non plus effectum sit, quanquam non sit nihil effectum nec parum etiam ad
conficienda reliqua via munita. Certe si veram istam ecclesiarum conciliandi ratio- 5
nem plerique satis agnovissent, nec Romanenses, qui dum imperent ecclesiis, restitui
in eis veram Christi disciplinam non sustinent, nec qui his vel sui commodi gratia vel
nostri odio vel quod et ipsi regno Christi restituto I A 4 a I cupitis se frui posse diffi-
dunt addicti sunt, impedire potuissent, quo minus et inita iam esset religionis con-
cordia et factum aliquod reformationis initium. 10
Quamobrem ut legi a piis quid his comitiis de religione actum quidve, ne haec
causa rite perageretur, obstiterit, ad id plurimum conferet ut, cum haec causa repete-
tur, quod nunc a filiis Dei peccatum est, facilius corrigatur, et quae modo per filios
diaboli iniecta impedimenta sunt, commodius caveantur et avertantur. Qua de causa
explicare etiam institui quae insunt in articulis tam conciliatis quam non conciliatis, i5
et ostendere, quid plane convenerit quidve controversum adhuc sit et quatenus, qua
denique ratione et id, quod in aliqua vel rerum vel verborum controversia superest,
in consensionem perduci queat. Nam qui de iis, quorum consensio ecclesiis necessa-
ria est, inter se convenire non queant, ii vel alteri vel utrique Christi esse non pos-
sunt; nec enim dissentire a se ipso, quo quicunque filii Dei sunt aguntur, Spiritus 20
potest.
Multi de nobis verentur, sic nos nostri ipsorum et eorum, quae semel amplexi su-
mus tuerique cepimus, studio teneri, ut etiam quae vere Christi sunt, nisi eisdemb
prorsus loquendi formis efferantur eademque ratione gerantur, agnoscere et probare
non possimus. Sed ubi Dominus dederit et iustum agendi tempus et eos tantum ac- 25
tioni adiungi qui se approbare Chnsto student, re ipsa demonstrabimus nos, quam-
libet multa adhuc infirmitate detineamur, nec in verbis nec in rebus quae nostra sunt
scientes et prudentes quaerere1. Idem merito nobis et de aliis pollicemur, quoscun-
que non et doctrinae et vitae fructus non esse oves Christi, non arbores plantatas a
Patre coelesti convincunt. 30
Quicquid vero humanae imbecillitatis, hoc est amoris nostri et ignorationis
Christi adhuc adhaeserit, id Spi- I A 4 b I ritus Christi sedulo invocatus clementer de-
pellet et in omnem veritatem inductos2 idem faciet ut sentire, ita et loqui3. Interim
Dominus Iesus imperatorem expeditis negotiis, quae a nobis nunc eum abstrahunt,
quamprimum salvum reducat submotisqu'e impedimentis, quae ei obstiterunt in hac 35
causa, sic suo regat Spiritu, ut religione conciliata et mstaurata in ipso utrique unum,
uno eum corde et ore glorificemus4. Ad quam rem ut optimo principi et consilio et
a) Drf. consului.
b) Drf. eiusdem.
1. Vgl. I Kor 10,24; 13,5.
2. Vgl. Joh 16,13 und hif >inductos< Erasmus, Novum Testamentum, LB VI, 404B.
3. Vgl. I Kor 1,10.
4. Vgl. Röm 15,6.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften