Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
ACTA COLLOQUII (1542)

147

I 132 I Responsum primum electorum et principum alterius partis, datum imperato-
riae maiestati de actis colloquii.
[Für den deutschen Text s. unten, S. 280, 281]
I 133 I Haec responderunt imperatori principes et status partis alterius universi.

Hoc igitur responso ab his principibus accepto imperatoria maiestas admisit qui-
dem, ut de actis colloquii deque reconciliatione et instauratione ecclesiarum cum
legato Romano communicaret, tametsi satis intelligeret, quorsum hoc consilium
spectaret. At cum instituisseta, principes et ordines, quoad fieri posset, in certam et
plenam concordiam reducere, id diligenter studuit, ut quae statueret, omnium con-
sensu statueret. Respondit itaque hisce principibus, facturum se quod petiissent, ne
quid sui officii quisquam desyderaret; admonuit tamen [...] eos, se de hac tanta
causa expectasse [...] responsum [...] solidius et explicatius, quod nimirum ad rem
propositam sanctae et adeo necessariae conciliationis aliquid contulisset, non eam
impedivisset. Nam si tum demum constituere de religione et ecclesiasticarum rerum
reconciliationeb haec natio voluerit, cum ad id opem suam conferref pontifex Roma-
nus, nemo qui cognitum habeat, quid Romae credatur et vivatur quaeque sint papae
maiorisque cardinalium partis studia, non spem I 134 I omnem de restituenda apud
nos religione ac ideo et pace vera ac stabili despondebit; quamobrem omnino in of-
ficio erat horum electorum caeterorumque principum, quos patres patriae esse de-
cet, hanc causam, in qua totius patriae aeterna salus agitur, non ad alios, minime au-
tem omnium ad Romanos reiicere, sed ipsos dispicere atque summa cura anniti, ut
tandem cum pace ecclesiarum ac syncera de religione consensione toti patriae [...]
ira Dei ac proinde impendens exitium averteretur, et gratia ac benevolentia Dei inde-
que certa tranquillitas et felicitas restitueretur.

Responsum itaque imperatoris electoribus caeterisque principibus [...] redditum
habet in hunc modum.
[Für den deutschen Text s. unten, S. 284]

a) fehlt im Text.
b) Drf. reconcinnatione.
c) Drf. conferet.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften