Overview
loading ...
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
ACTA COLLOQUII (1542)

I5I
tione, quam canones praescribunt et tam severiter requirunt. Inter argumenta quo-
que, quibus persuadere sua monita conatus est, praecipua sunt, quae a iudicio vulgi
et aemulatione nostri duxit. Memoravit enim populum luxu, quem in episcopis eo-
rumque famulitiis tam profusum et turpem videret, offendi graviter et ad contemp-
tum ipsorum plurimum commoveri; ita, cum nos in hac parte studia diligenter cole-
remus et eruditos eloquentesque hommes ad nos pelliceremus, fieri ut nobiles et alii
praestantiores homines se in nostras academias conferrent, ibique nostra doctrina
infecti, alios deinde corrumperent.

Ob quam nostri suggillationem et quoda in priore scripto[ doctrinam nostram, ut
quae in nonnullis articulis discedat a communi consensu ecclesiae catholicae, inique
taxasset, Philippus Melanchthon nomine suo et nostro omnium, qui Ratisponae ec-
clesiarum ministri praesentes eramus, scriptum imperatori per illustrissimum prin-
cipem I 141 I Fridericum Palatinum obtulit, quo ea nota et falsa criminatione doctri-
nam nostram purgavit. Quod scriptum mox subiiciam2.
Nec enim vel hic legatus vel quisquam alius unquam evincet, nostram doctrinam
a communi ac vere catholico consensu ecclesiae variare.^A/cw enim is catholicus con-
sensus est, quo ii nunc inter se consentiunt qui Romano pontifici parent; 4sed quo de
Christi religione consentiunt omnes omnium seculorum sancti ab initio usque ad fi-
nem mundi, universi patriarchae, prophetae, apostoli caeterique veri gregis dominici
pastores, doctores, cum omnibus Christo vere credentibus. In quibus horum con-
sensus summam salutem collocat, et nos collocamus; quae pietatis officia agnoscit, et
nos agnoscimus. Eadem de Deo ac Domino nostro Iesu Christo, de eius ecclesia,
evangelio, sacramentis et disciplina sentimus, confitemur, docemus, observare stu-
demus. Quae media hic consensus habet, in iis scopum moderationis, aedificationem
fidei nobis proponimus. Quae reiecimus et correximus, eiusmodi sunt, ut sicut cum
scripturis, ita et cum consensu illo ecclesiae catholicae aperte pugnent.
5At quam multa in tota administratione ecclesiarum et sacrorum munerum in iis
a) fehlt im Text.
1. S. S. 149.
2. S. S. 150, Anm. 2.
3. Quis consensus catholicus. [Marg.].
4. Protestantes inhaerent consensu catholico. [Marg.].
5. Pontificii longe a consensu catholico recesserunt. [Marg.].
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften