Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
ACTA COLLOQUII (1542)

1 57

Tertio perpendendum piis, quam prudens et salutare I 150 I toti Germaniae, imo uni-
versae ecclesiae Christi, consilium imperator ordinibus imperii in eo scripto obtule-
rit, quod proposuit de conciliatis in colloquio articulis comprobandis et recipiendis
atque secundum hos re ecclesiastica instauranda, vel usque ad generalem synodum,
vel donec aliqua alia legitima via et ratione et assentientibus ordinibus imperii melius
aliquid statueretur. !Hi enim articuli in colloquio conciliati sunt, quid sentiendum et
docendum sit de viribus humanis ante et post regenerationem; de peccato originali
eiusque vi tam in renatis quam non renatis; [...] de iustificatione, hoc est summa doc-
trinae christianae; de regeneratione hominis; de vi Spiritus Sancti regenerantis; de
fide; de gratia Dei et merito Christi; de bonis operibus deque horum et precio et
mercede; de ecclesia et notis eius; de verisa et falsis ecclesiae membris; de canonicis
scripturis et earum authoritate; de iudicio ecclesiae et conciliorum, quod id scilicet
cum scripturis semper consentire debeat; de virtute veroque usu sacramentorum; de
poenitentia; de ministeriis ecclesiae ministrorumque in ecclesia authoritate; de tradi-
tionibus ecclesiasticis, quod nimirum pietati servire et libertati christianae non of-
ficere debeanth; de sanctorum memoriis et reliquiis, ne quis ullam in sanctis, sed om-
nem in solo Christo fiduciam cuncti ponant; de imaginibus; de missa, quod in ea
nemo externo opere, sed Christo tantum fidere et quisque propria fide amplecti sa-
crificium Christi debeat; quod denique missam celebrari non deceat, nisi sint qui
spiritualiter cum sacerdote communicent, quibus et mysterium Christi, ut suum
»Amen« respondeant, digne explicandum sit; de integro sacramento populo imper-
tiendo; de ecclesiae disciplina, quod et ad clerum et ad populum attinet; de canonica
electione, ordinatione, ministerio, vita, correcti- I 151 I one ministrorum omnium
graduum; de visitatione; de synodis. De his omnibus tam multis tamque late patenti-
bus dogmatis et ritibus in colloquio consensum est.
Ex quo intelligitur, quam vere imperator, cum acta colloquii primum ordinibus ad
deliberandum proponeret, testatus sit, in habito colloquio multos et praecipuos/i..]
religionis nostrae articulos conciliatos esse, et quam vane quamque in Spiritum
Sanctum impie contraque imperatoriam maiestatem contumeliose alii quidam suis
principibus suggesserint, de paucis modo articulis inter collocutores convenisse et iis,
de quibus convenisse ecclesiae haud multum intersit, eosque qui maioris momenti
sint, in controversia mansisse. 1 2Nec enim aliud reipsa in dissensione haesit quam de
transsubstantiatione, de enumeratione peccatorum in privata confessione, de missa
sine communicantibus sacramentaliter, de commemorandis inprecibus meritis sanc-
torum et appellandis sanctis, de utilitate precum pro defunctis. De caeteris enim re-
bus, de quibus non in totum consensum est nec omnino iidem articuli constituti
a) Drf. vanis.
b) Drf. debeat.
1. Qui articuli in colloquio conciliati. [Marg.].
2. Articuli non conciliati. [Marg.].
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften