Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
ACTA COLLOQUII (1542)

1 59

sunt, magis id variat, quomodo eae res commodius explicandae et ecclesiis tradendae
sint quam ut de rebus ipsis diversa sententia existat; id quod postea manifestum fa-
ciam in libro huic rei nominatim instituto.
Vides autem ex his, pie lector, si imperatoris consilium valeat et admittatur, quanta
s sint ad ecclesias Dei bona perventura. Tot enim et eiusmodi articuli conciliati sunt ut
omnino, si recipiantur, brevi visuri simus ecclesiis restitutam [...] veram consentien-
temque doctrinam de tota nostri restitutione vitaque christiana [...], verum sacra-
mentorum usum et idonea ministeria. Quibus certe restitutis [...] restitutum nobis
erit regnum Christi, et cum hoc optanda omnia; nam et de iis quae supersunt vel cor-
10 rigenda vel concilianda, consensio brevi invenietur.
I 152 I Nec id offendere debet quod hoc loco, ubi de articulis conciliatis approbandis
proponitur, additum est »salvo Augustano recessu«, nam id de iis modo capitibus
dictum intelligi potest, de quibus nulla facta fuisset hoc recessu vel explicatio vel
nova constitutio. Denique et illud necessario propositum est, si concilium [...] cogi
15 non queat aut longius aequo differatur, uta tum conventus ordinum lmperii causa re-
ligionis habeatur et in eo de conciliatione et reformatione ecclesiae tandem conclu-
datur; nam pontificem Romanum, quicquid de vero et christiano concilio pollicea-
tur, verba dare, pridem nusquam ignoratur. Et repetendum est semel ecclesiis
Germaniae ius suum, ut suis ipsae synodis de instauranda apud se religione statuant.
20 Ex his igitur manifestum est imperatorem, quod sui officii erat in hac causa haud-
quaquam vel indiligenter vel inconstanter praestitisse. Quod imperatoris studium
utinam et alii electores, principes atque ordines pari cura et perseverantia excepissent
et prosecuti fuissent vel adhuc exciperent et prosequerentur; quanquam maior pars
eorum et viderit quid hac in re facto sit opus, et ad id animum suum inclinarit, ut ex
25 responsis eorum, quae mox subiicientur, satis intelligitur.

I 153 I Responsum principum electorum datum imperatoriae maiestati ad propo-
sitam ab eo deliberationem de conclusione et decreto in causa religionis faciendo.
[Für den deutschen Text s. unten, S. 313-315]
I 154 I Elaec itaque responderunt ad propositam ab imperatore deliberationem prin-
30 cipes electores, pie sane et salutariter, ita ut decebat eos, qui imperii Germanici co-
lumnae et primi post imperatoriam maiestatem patres patriae sunt. Viderunt enim
primum, nec pacem politicam retineri in imperio posse nisi de religione [...] consen-
sus constituatur; deinde, haud statim posse omnibus de universis religionis nostrae
dogmatis et ritibus, quae in controversiam pertractae sunt, convenire, maxime vero
35 de externis [...] observationibus, quasb vulgus pluris saepe facit quam ea ipsa, in qui-
bus tota religio consistit, post tam diuturnam, multiplicem atque acrem contentio-
a) Drf. aut.
b) Drf. quae.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften