Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
i6z

ACTA COLLOQUII (1541)

dunt, ita et perversione muneris sui et omnibus iis studiis, quae huic muneri suo con-
trariaa sunt, semper posteriores priores vincunt1 - dicendum enim est in ecclesia
Dei, quod res est -, omnino tempus pridem erat, ut Germani qui Christum quae-
runt, valedicto Romanis dum et ii Christi regnum admittant, ipsi sibi consulerent,
imo consulentem Christum Dominum audirent et sequerentur.

Sed nunc videndum, quid reliqui principes ad imperatoris tam piam et unice salutife-
ram deliberationem responderint. Nam cum diu frustra actum esset ut hi de respon-
sione imperaton danda cum electoribus consentirent, ut ex more fieri solitum est,
hoc suum proprium dederunt.
I 77 b I Responsum principum, qui numerum obtinent Romanum pontificem ag-
noscentium, datum imperatori ad propositam de religionis negotio deliberationem.
[Für den deutschen Text s. unten, S. 352-355]
I 79 b I Quae in hoc principum responsum annotabo, protestor ea me annotaturum
haudquaquam animo oblaedendi horum principum celsitudinem aut ullius morta-
lium famae obtrectandi, sed tantum causa satisfaciendi christiano studio erga omnes
et muneri meo, quod requirit testari omnibus de optima et salvifica voluntate Do-
mini nostri Iesu Christi. Neque debet ulli humano fastigio grave esse, si de placitis
admoneatur eius, a quo est et conservatur omnis inter homines potestas et eminen-
tia. Quanquam quae in hoc principum responso probare non possumus, quia non
probari Christo ea Domino nihil dubitamus, non tam ipsis principibus quam I 80a I
paucis quibusdam imputamus suggestoribus; qui si tanto eorum quae Christus re-
quirit quam quae haec caro expetere solet studio, et tanto vitiorum quanto nostro-
rum hominum odio tenerentur, indubie alia suggessissent.
Primum itaque, quod se hi principes >catholicos< faciunt, nemini christiano in-
iquum videri debet, si non ei appellationi adiuncta sit significatio nostros tot prae-
claros principes, horum consanguineos, affines et multis modis necessarios, esse
cum suis populis haereticos atque schismaticos; tum etiamsi ea, quae vere catholicae
religionis sunt - hoc est eius quam universi sancti ab initio ad finem usque mundi se-
quuntur - et satis cognoscant et toto pectore colant. Quae enim illi suggestores his
confirmant esse catholica, hoc est credita et observata ab omnibus qui ab initio eccle-
siae extiterunt sanctis, ea pleraque non solum vetus illa probatior ecclesia penitus
ignoravit, verum etiam, si tum extitissent, totis viribus oppugnasset et profligasset.
a) Drf. contrariae.

i. Eine Anspielung auf Erasmus, Adag.239, ASD II,1, S.351-352.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften