Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
ACTA COLLOQUII (1542)

167

ut rite de religione institutos in viam reducerent; non adeo I 164 I omnem de religione
et vitiis, quibus depravata est tantopere et deiecta religio [..], actionem fugere et im-
pedire!
Sed suggerunt hi, qui ut suorum vitiorum correctionem effugiant, aliorum morbis
5 blandiuntur, non licere catholicis statibus ullam admittere mutationem in religione,
ceremoniis et ritibus, qui aliquot centenis annis obtinuerunt vel in conciliis consti-
tuti sunt. At nec imperatoria maiestas nec principes electores religionem aut eas ce-
remonias ritusve, quos sancta concilia instituerunt, sed vitia quae in haec invaserunt
et corruptelas mutari volebant, et restitui ea, quae in doctrina et disciplina Christi vi-
10 tiose et impie demutata et mutilata sunt. Quibus quo diutius irritatus est Deus, hoc
oportebat ea corrigi et citius et severius. Nec obiicienda diutina consuetudo est, quae
si sine veritate sit, nihil quam vetustas erroris est, ut etiam diuturnitas temporispec-
cata auget, non dimovit.
!Certe quod conculcatis legibus Dei et canonibus sanctissimorumque concilio-
15 rum decretis per simoniam et manifestum ambitum episcopatus et sacerdotia inva-
duntur; quod episcopi et alii praelati relictis rebus ecclesiasticis secularia tantum
negotia curant et luxu pompaque ethnicos satrapas potius quam episcopos reprae-
sentant; quod doctrinam et disciplinam Christi, cui maxime vacare oportebat, nec
per alios quidem rite administrari curant; quod manifeste impia doceri populumque
20 quaestus gratia in manifestas superstitiones induci, quod sacramenta aliasque cere-
monias perperam administrari quaestuique haberi, quod ministris quos gregis exem-
plaria esse oportebat flagitiose vivere; quod bona ecclesiastica, quae ad fovenda et
conservanda ecclesiarum ministeria et alendos pauperes publicasque necessitates
sublevandas impendi tantum debebant, tam nequiter profundi et dilapidari dissimu-
25 lant, imo plaerique etiam adiuvant et qui haec I 165 I monent corrigenda, tanquam
haereticos et factiosos homines saevissime persequuntur: haec profecto quo diutius
ecclesiam Christi destruxerunt et religionem adflixerunt, pietatem profligarunt, hoc
maturius et vehementiore poenitentia et corrigendi studio ardentiore emendanda
erant, et id cumprimis per ipsos nostros episcopos, non vero vel temporum diuturni-
30 tate excusanda vel ad concilii correctionem - quod futurum pauci credunt, pauciores
forsan optant, christianum duntaxat et liberum - reiicienda.
Et valde dolendum, tam infelices istis principibus - nolo propter principalem re-
verentiam dicere aliquid gravius et his hominibus dignius - consultores contigisse,
qui ausint in tanta veritatis luce, tam sanctis et necessariis consiliis imperatoris et
35 principum electorum votisque patriae et orbis totius christiani tale tamque indig-
num et imperatoris piis conatibus atque laboribus et electorum religioso consilio
obiicere argumentum: pontifex promittit concilium; imperator recipit id se a ponti-
fice efflagitaturum; ergo nunc non debet iniri ratio ab ipsis imperii ordinibus suas
conciliandi et reformandi ecclesias. Nam, ut dixi, nihil minus imperator et principes
40 electores quam mutari religionem aut pias submoveri ceremonias voluerunt, dum
recipi articulos conciliatos et institui ecclesiarum sanctarumque ceremoniarum re-
formationem consuluerunt. Sed id egerunt, ut/i. ./tandem de corrigendis manifestis

. Manifesta vitia ordinis ecclesiastici. [Marg.].
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften