Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
U4

ACTA COLLOQUII (1541)

que id tanta fide et diligentia imperatorem pro sua portione adiuvarent, quam ut om-
nia rursus ad I 84 a I concilium primum generale, deinde nationale, mox imperialem
conventum reiicienda censerent? Sed ubi partim ignoratione tantae causae, partim
Romanensium artibus et violentia decretum est, quod cum veteri religione et fide et
sanctissimis conciliorum sanctionibus plane pugnat, id vero servandum isti consul-
tores censent, quia ipsorum patrocinatur cupiditatibus. At quod statutum est se-
cundum legem Dei et omnium veterum sanctorum et doctrinam et exempla, hoc
obliterari planeque conculcari hic lusus est, si non et ipsi in hoc ipsum pro sua virili
incumbant.
Commemorant deinde, quoties et quantis promissis decretum Augustanum ab
ordinibus imperii et imperatore ipso confirmatum sit, ut imperatoria maiestas hic
quoque declaraverit, se id ratum haberi velle; et notant eos qui, cum ei decreto Au-
gustae subscripserint, postea ab eo declinaverunt1. Sed id magis videndum erat, quo-
modo pleraque huius decreti capita consentiant cum verbo Domini, cui caedere coe-
lum et terra debet, non solum humana statuta, pacta, promissa. At quae recte et
secundum religionem veram et veterem decreta sunt, ea nec imperator nec electores
nec alii status labefieri ullo pacto volunt. Quae autem iniquitate temporum irrepse-
runt et hominum vel errore recepta vel improbitate obtrusa fuerunt, cum lege Dei et
vera religione pugnantia, ea vero corrigere et mutare principum est, qui nolunt prop-
ter humanas traditiones transgredi divinas2 3, nec in eo, ut adversentur Deo, constan-
tiae laudem quaerere.
Postremo expendamus causas, quas hi consultores adferunt, quamobrem articuli
conciliati admitti non debeant. Prima est, positos aliquos articulos a collocutoribus
non necessarios et supervacaneos, de quibus nulla extiterit pugna; quartum etiam,
qui est de peccato originali, conciliatum Vuormatiae, non hicJ. Haec vero causa
quam est praeter dignitatem principalem obiecta! Nam non collocutores I 84 b I hos
articulos, sed ii posuerunt, qui Librum, quem imperator collocutoribus obtulit,
conscripserunt; et posuerunt eos non supervacanee, cum ii ad doctrinam de hominis
lapsu et reparatione, quae ordine explicationis controversiarum de religione primo
loco collocanda erat, pertineant. Deinde ut a collocutoribus positi essent, quid veta-
bat etiam poni de quibus nulla fuit dissensio, dummodo ea vera et ad doctrinam
Christi pertinentia sint? Sed ut supervacanei fuissent, poterant rescindi. Ita quid in-
commodi, quod explicatius in hoc Libro descripta est doctrina de peccato originali,
de quo Vuormatiae convenit inter paucos et paucis, adeo ut ea opus haberent expli-
catione? Nam id falsum est, aliam esse in hoc articulo sententiam expositam quam
comprehensa sit in ea formula, quae constituta est Vuormatiae. Sed hac de re copio-
sius quod res est exposui in eo libro, quem huic volumini volente Domino subiiciam,

1. S. >Alle Handlungen und Schrifften<, unten, S. 354,1-18.
2. Vgl. Mt 15,i-6p.
3. Für den Text s. ADRG 2,1, S. 211. Die Formel ist tatsächlich sehr kurz und in einem Gremium
von vier Personen (Eck; Johann Mensinger, Weihbischof von Halberstadt; Melanchthon; Bucer)
ausgearbeitet.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften