Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
ACTA COLLOQUII (1542)

177

I 172 I Altera causa est, quod in conciliatis articulis insint verba insueta ecclesiae et
patribus, et sententiae atque doctrinae, quae admitti non queant; quamobrem si quid
conciliationis effici deberet, alio colloquio atque disputatione adeoque tempore ali-
quot adhuc mensium opus fore, dum alia inducerentur, alia mitigarentur, nonnulla
alia forma explicarentur. Ista causa aeque indigna est iis, qui cunctam suam potesta-
tem eo convertere debent, ut quietam quidem et tranquillam vitam degamus, sed in
omni pietate et honestate. [Nam inesse conciliatis vel verba vel sententias, quae non
sint ex ipsis divinis scripturis et libris sanctorum patrum deprompta, ad hos princi-
pes falso delatum est; et ab iis, quibus illi contra collocutores suae partis, viros gra-
vissimos et doctissimos, maxime his non auditis fidem accommodare nullo modo
debebant. 1 2 3Sed ut in his articulis insint pleraque vel explicanda amplius vel etiam
corrigenda, et ut multorum adhuc mensium tempus in hoc insumendum fuisset,
quid potuit tamen esse quod huic negotio a christianis principibus anteponi debue-
rit ? Fatentur enim omnes, dum de religione dissidetur, et innumera animarum millia
gravissime periclitari et patriam omnem in summo versari discrimine. At msi non si-
mus Christi eiusque regnum non expetamus, convenire inter nos de religione omne-
que circa eam dissidium ipso nos docente et dirigente componere poteramus, et his
comitiis quam antehac unquam - utinam ne etiam quamposthac\ - facilius et com-
modius.
Tertia causa etiam plurimum deploranda est. Nam persuaderi sibi hi principes
passi sunt, eos articulos qui sunt conciliati, esse omnium minimia momenti, nec
fuisse de eis inter doctos magnum certamen aut ab eis plebi multum offendiculi; de
iis autem, qui sunt maximi momenti et in quibus religio christiana plane consistat,
non I 173 I solum non esse consensum, sed etiam hos a nobis protestantibus acerrime
oppugnatos, adeo ut nulla horum conciliatio speranda sit; suae quoque partis collo-
cutores in his plura quam ferri queat remisisse.
3Atqui articuli conciliati, ut supra quoque commemoravi, hi sunt: de lapsu et tota
reparatione hominis, de fide, de operibus, de vera poenitentia, de ecclesia et eius
membris, de sacramentorum vi et usu, de sacris ministeriis et eorum potestate omni-
que disciplina ecclesiae. Flaec ergo parvi momenti res sunt et de quibus parum a
doctis pugnatum parumque in populo extitit offensionis ? Quare ergo tot optimi et
religiosissimi viri horum articulorum occasione ferro, aqua, igni in tot locis crudelis-
sime extincti sunt? Et quid tandem est, in quo christiana continetur religio, si ea in
his non continetur? Christus Dominus noster eis vitam aeternam addicit, qui sibi
vere credentes suis sacramentis initiantur et ecclesiae suae inserti sub illius disciplina

a) Drf. mimini.

1. Nihil in conciliatis articulis alienum a scripuris divinis et sanctorum patrum. [Marg.].
2. Nihilpraeponi a principibus oportehat conciliatione religionis. [Marg.].
3. Qui articuli conciliati. [Marg.].
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften