Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
ACTA COLLOQUII (1542)

l8l

iudicandum sit, qui una tantum usi hactenus sunt vel adhuc utuntur; nam admitten-
dam utriusque sacramenti sumptionem utriusque partis collocutores censuerunt.
1175 I Et de coniugio sacerdotum id tantum variat quod, cum Liber ponat illud ad-
mitti posse, nos contendimus debere. De poenitentia nihil discrepat. De confessione
autem id solum adhuc variat, quomodo et quae sit requirenda peccatorum enumera-
tio. Ita de satisfactionibus res tantum a nobis est magis explicata, ne is error, quem
Liber diserte damnat [...], ut nostra opera habeantur satisfactiones propitiatoriae,
rursus irrepat.
1 Vides itaque, pie lector, quam parum et in his articulis, quos quaeruntur consul-
tores adversarii non conciliatos et a nobis acerrime oppugnatos, in controversia hae-
serit, quam etiam id sit parvi momenti, iis duntaxat, qui a Christo Domino, non ab
humanis commentis salutem petunt: nisi magnum sit, dum Christum in eucharistia
habes, quid pani fiat anxie exquirere, de quo nec verbum Dei nec scripta patrum
quicquam docent; et cum de vera et a Domino ipsoa instituta et a sanctis patribus ob-
servata ratione missarum consensio est, solicitum esse de iis, quae adsuerunt sine
verbo Dei, sine exemplo veterum imperiti homines - ne quid gravius dicam; aut [...]
bonis et fidis Christi ministris magis curandum sit, ut homines peccata sua in confes-
sione probe enumerent, de quo hominum tantum extat praeceptum, quam ut remis-
sionem eorum a Christo Domino percipiant et vera poenitentia emendent; aut tole-
rabilius sit, ferre in sacro ministerio probos maritos quam perditos scortatores. Sed
de iis, quae conciliatis et non conciliatis articulis insunt, iustam et veram explicatio-
nem subiiciam libro huic rei proprie instituto.
Verum sint hi articuli, quos negant isti suggestores conciliatos esse, quanth ipsi ve-
lint, et supersit de eis quantam ipsi iAso fingunt pugna; 1 2quae tamen haec ratio est,
ut propterea non debeant recipi articuli conciliati - siqui- I 176 I dem hi vere conci-
liati sunt - et ad conciliandum eos, qui adhuc in controversia sunt, omnium studium
et curam convertil De quo consyderandum et cunctis aliis negociisposthahitis accu-
ratissime deliberandum erat religiosis principibus [...], non totum hoc tam sanctum
et salutare conciliationis institutum reiiciendum ad pontificem, cuius rationes sic ha-
bent, ut quibus eae cognitae sunt non dubitent illum existimare sua interesse, ne nos
unquam in Domino conveniamus.
Ad haec si ita oppugnamus eos religionis articulos, in quibus illa tota sita est, ut
non sit a nobis conciliatio expectanda, ad quid flagitatur adeo indici concilium gene-
rale? Cur non potius statim de nobis id isti statuunt, quod iustum videtur, quando-
quidem non dubitant se veram, nos falsam in his religionem sequi ? 3Reiectio itaque
a) Drf. ipsa.
b) fehlt im Text.
c) Drf. controversantur.
d) Drf. debent.
1. Quam parvi momenti ea sint, quae adhuc controvertuntur0. [Marg.].
2. Non ideo, quia aliquid nunc conciliari nonpotuit, reiici debetd quod conciliatum est. [Marg.].
3. Reiectio causae huiusfacta videtur ad concilium, non ut ea componatur, sed ut via ineatur pro-
testantes opprimendi. [Marg.].
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften