Overview
loading ...
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
ACTA COLLOQUII (1542)

193

I 208 I Ut vero tibi, christiane lector, constet quam prolixe de hac re promiserint etpro
ecclesiis salutariter decretum sit, decretum ipsum de reformatione sacri ministerii, ut
supra pollicitus sum, hic subiicere volo.

\ 209 I Decretum et edictum de reformatione episcoporum et totius administrationis
ecclesiasticae.
[Für den deutschen Text s. unten, S. 409,9-19]
Explicatio reformationis.
Nunc ergo orandus Dominus est, ut episcopis et praelatis eam mentem et curam in-
dat, qua id, quod eis imperator et ordines imperii consentiente legato optimo iure
et necessario iniunxerunt et mandarunt ipsique imperatori et ordinibus merito et re-
ligione muneris sui non solum promiserunt sed et receperunt, cum rite probeque
intelligant et cordi habeant, tum bona fide et constantia digna bonis pastoribus, qui
venientem lupum fortiter repellunt, non desertis ovibus fugiunt, exequantur et per-
ficiant.
Ea autem ordinatio et reforma- I 210 I tio christiana erit et decentem atque saluta-
rem administrationem ecclesiarum revocabit, qua toti sacro ministerioa ea ratio at-
que forma restituetur, quam [...] Dominus et in divinis scripturis et in sacris canoni-
bus descripsit atque requirit.
{Ea vero forma et ratio est primum, ut ecclesiae singulae habeant suos idoneos et
iis, quibus praeesse debent, probatos ministros, religionis Christi vere et intelligentes
et amantes, quique cum divo Paulo se ecclesiarum, non ecclesias suas esse arbitren-
tur; qui norint procurationem ecclesiarum, ut tutelam et curam pastoralem [...], ad
utilitatem commissorum, non suam quibus ea procuratio commissa est gerendam
esse; 1 2qui meminerint se, ut apostoli se reputabant, in omni vita et administratione
sua nihil aliud quam ministros et testes esse Domini nostri Iesu Christi, qui hunc
unum et nihil praeterea scire se in ecclesiis videri velint; et universam doctrinam, sa-
cramenta et ceremonias huc referant et tradant et administrent, ut homines peccato-
rum suorum vere poenitentes remissionem peccatorum bonumque pie, sancte et
a) Drf. m.nisterio.
b) fehlt im Text.

1. Vera forma ministrorum. [Marg.].
2. Veraforma doctrinae eth administrationis ecclesiasticae. [Marg.].
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften