Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
200

ACTA COLLOQUII (1541)

Elogium Iohannis Eccii de Libro ab imperatore ordinibus imperii ad excutiendum
oblato et in colloquio ab eo maxima ex parte comprobato, in concilium principum
qui se catholicos vocant missum.
Neque placuit neque placet Liber iste insulsus neque placebit, in quo tot errores et
vitia deprehendi. Unde iudico, sicut semper iudicavi, eum a catholicis non recipien-
dum, qui relicto modo loquendi ecclesiae et patrum melanchthonizat.
Et idem ego Eccius non consensi neque vidi Librum caesareae maiestati oblatum,
sed solum praelecti fuerunt mihi articuli lutheranorum. Multominus consensi in
scripturam quandam1, quae dicitur3 imperatori oblata cum Libro, quam nunquam
vidi.
Eccius scripsit.

Quam vane et impudenter haec Eccius scripserit cognosces, pie lector, ex supplica-
tione subiecta, in qua nihil illi quod non ita se habet commemorarunt.

I 94 b I Supplicatio clarissimorum virorum D.D. Iulii Pflug et Iohannis Gropperi.
Illustrissimo principi Domino Friderico, comiti Palatino Rheni, Bavariae duci et
caetera, et illustri Domino Nicolao Domino a Granvela praesidibus ac illustribusb et
magnificis Dominis auditoribus colloquio de religione nuper habito a sacra impera-
toria maiestate praefectis et ascitis.
Illustrissime princeps, illustres et magnifici domini,
Non dubitamus singulari Dei providentia et benignitate factum esse ut, cum non
multo post exorsa comitia invictissimo imperatori Carolo Augusto assentientibus
amplissimis sacri imperii ordinibus placuisset, doctorem Ioannem Eccium et nos
ambos ad colloquendum de religione cum protestantibus deligere, simul etiam hoc
placuerit, ut eidem colloquio illustrissima, illustres et magnificae dominationes
vestrae suae maiestatis nomine partim autoritatis causa praeessent, partim ferendi
testimonii gratia adessent. Ostendit enim rerum eventus, qui est praesens causae sta-
tus, quam iniquis calumniis expositi essemus, nisi illustrissima, illustres et magnifi-
cae dominationes vestrae ut debent, ita quoque velint veritati rerum gestarum testi-
monium perhibere.
Noverunt illae, I 95a I quo pacto nos ad hanc provinciam initio vocati simus. Ne-
a) Drf. diciur.
b) Drf. illustris.
quam eorum petitioni, ultro obtulerunt se redituros, quod fuit mihi gratissimum. Verum qua causa
impediti non redierint, ignoro ... «; >Apologia<, Bl. i52a,b.
1. Bucer nimmt an, es handle sich hier um die beiden Reformationsschriften, die Melanchthon
und er geschrieben hatten; vgl. >Alle Handlungen und Schrifftem, unten, S.401,39-402,3.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften