Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
202

ACTA COLLOQUII (1541)

que enim, ut scitis, ingessimus nos ultro, sed diu ineptitudinem nostram cum apud
nostrorum principum electorum legatos et consiliarios, tum apud imperatoriam
maiestatem excusavimus et obtestati sumus, ut haec sarcina iumentis tanto oneri fe-
rendo aptioribus imponeretur. Sed ut noverunt amplissimae dominationes vestrae,
auditi non sumus, protracti et adacti in hoc opus, quod alios suscepisse cuperemus, 5
qui illud maiori cum fructu absolvere potuissent.
Nunc ubi postulatam obedientiam praestitimus et, quod in nobis fuit, summa
cum fide et synceritate (Deum et conscientiam nostram testamur) non sine ingenti
labore et fatigatione peregimus, non solum nullas gratias referimus, sed etiam plane
immerentes gravem calumniam sustinemus, idque aba illo, a quo tale nihil suspicati 10
sumus, et quem hoc facere ob graves et multas causas, si sui meminisset, minime de-
ceret. Is est doctor Eccius, collega nuper noster, qui, cumb gestum colloquium, cui
ipse multo tempore et quoad febri corriperetur, nedum interfuit nobiscum, sed et
quodammodo pro sua authoritate praefuit, adversus omnem iniustam calumniam
tueri et defendere deberet, primus omnium est qui atrociter impetit et convellit. 15
Vidimus enim scriptum eius, quod non ad quoslibet, sed in ipsum senatum sacri
imperii principum, praelatorum et ordinum transmissum est, quo veritus non est te-
stari, sibi neque placuisse neque placere neque placiturum unquam illum Librum,
quem vocat insulsum, per imperatoriam maiestatem exhibitum; in quo, ut ait, tot er-
rores et vitia deprehenderit; quem et eodem suo scripto nullis rationibus additis cen- 20
soria nota damnat et indignum iudicat ut a catholicis 195b! recipiatur; quem etiam,
ut est imperatoriae maiestati post habitum colloquium redditus, se vidisse pernegat.
Affingit quoque nescimus quam scripturam, quae se inscio simul cum Libro impera-
toriae maiestati fuerit oblata. Adhaec audivimus eum in singulos etiam articulos tam
conciliatos quam non conciliatos mordaces censuras consarcinasse, quibus nihil 25
aliud sit annixus quam ut, si posset, astrueret nihil esse in toto Libro, ut caesari red-
ditus est, quod non sit vel supervacaneum vel erroneum vel nullius ad componendas
has religionis discordias momenti.
Et ut haec febricitans forsan impetu magis animi quam certo iudicio effuderit,
comperimus tamen illum hac sua suggestione evicisse, ut in primis sui illustrissimi 30
principes Bavari et per hos plaerique alii ad sic ut ille vellet sentiendum sint persuasi,
et non persuasi tantum quod ad se attinet, sed etiam huc adducti, ut caesariae quoque
maiestati haec quae Eccius effutivit quam maxime approbata velint. Sed hoc uno nos
foelices iudicamus, quod vos rebus omnibus adfuistis spectatores, quod nihil in hac
tota causa vobis insciis actum sit, quin imo nihil pene vobis non mandantibus. Si pri- 35
vato consilio, ambitione seu ullo affectu permoti nos in hanc provinciam ingessisse-
mus, si non in totum quod imperatoria maiestas praescripsit fideliter essemus inse-
quuti, si is Liber quem imperatoria maiestas obtulit - non a nobis profectus! - cum
Eccio totus praelectus non fuisset, si idem a summae authoritatis viris - quibus non
immerito imperatoria maiestas simul cum amplissimis ordinibus in his saltem quae 4o
mter nos colloquuturos conventa sunt, plurimum detulerit - pnusquam colloquium
a) fehlt im Text.
b) Drf. tum.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften