Overview
loading ...
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
ACTA COLLOQUII (1542)

209

vere eximios viros operam suam in colloquio pie ac fideliter collocasse eaque omnia
fecisse ac praestitisse, quae viros vere pios, catholicos, orthodoxos et reipublicae
christianae optime cupientes, maxime deceant.

I 137 I Scriptum legati, in quo commemorat quid cum episcopis egisset de reforma-
tione morum.
1. Reverendissimi et illustrissimi domini,
Cum heri reverendissimae et illustrissimae dominationes vestrae frequentes ad nos
venissent ac nos quaedam illis exposuissemus quae nobis ad reformationem christia-
nam facere in primis videbantur, petierunt illae, ut ea quae a nobis dicta fuerunt,
scriptis mandare eorumque exemplar reverendissimis et illustrissimis dominationi-
bus suis tradere vellemus, ut ea commodius videre et perpendere possent. Quare
nos, ut eis satisfaceremus, quod heri dixisse nobis visi sumus, hic quam potuimus
breviter scripsimus.
2. Illud primum, quod in Domino hortamur et monemus reverendissimas et illu-
strissimas dominationes vestras, pertinet ad uniuscuiusque nostrum vitam et vivendi
rationem, in qua danda est omnis opera ut Deo optimo placeamus et fideles dispen-
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften