Overview
loading ...
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
210

ACTA COLLOQUII (1541)

satores inveniamur ac legitimi dominici gregis pastores. Vitabimus ergo primum
scandalum omne, ne scilicet populus possit vel leviter suspicari esse nos ullis volup-
tatibus addictos aut avaritiae aut ambitioni. Vitandus est etiam luxus omnis in epulis,
in domus apparatu, vestibus caeterisque omnibus, quae solent laicos et universum
populum multum scandalizare. 5
Secundum pertinet ad familiam, ex cuius moribus, si christiani et boni fuerint, po-
pulus aedificatur; si vero mali fuerint, multum offenditur et facile coniecturam facit
morum episcopi ex moribus familiae. Idcirco, ut copiose admonet Bernhardus in Li-
bris de consyderatione ad Eugenium pontificem maximum, maxima est adhibenda
cura praelato cuicunque in comparanda sibi honesta familia et in servanda ab omni 10
mala labe et suspitione, imo instituenda ut ex familiarium nostrorum conversatione
populus instruatur et aedificetur.
Tertium pertinet ad curam gregis nobis commissi, ad quam maxime putamus per-
tinere ut episcopi habitent in locis frequentissimis suarum diocoesium, u- I 99 a I bi
facile cavere poterunt et praevidere, si quid labis huius, quae grassatur per Germa- 15
niam, obrepserit et confestim in tempore remedium adhibere.
Proderit etiam habere fidos exploratores in locis aliis, ubi episcopi non habitant,
ut per eos certiores fieri possint, si qua fraude adversarius noster eos tentaverit, ac
confestim queant providere et mederi. Visitare etiam diocoeses frequenter multum
proderit, quo more uti solent imperatores in urbibus obsessis et oppugnatis ab ho- 20
stibus; curare etiam ut cultus divinus vigeat in ecclesiis nostris et beneficia a nobis
conferantur viris probis et idoneis.
Quartum pertinet ad dispensationem facultatum et reddituum episcopalium, ex
qua magna comparatur invidia apud populum, si viderit episcopum sumptus mag-
nos facere in luxu et apparatu domus et familiae, pauperes vero negligi. Ideo vitandi 25
sunt omnes sumptus huiusmodi et pauperes quam maxime fovendi sunt, in eorum-
que necessitatibus maxima utendum est largitate. Hac enim ratione et Deum facie-
mus nobis propicium-nam »foeneratur Domino qui miseretur pauperis«1, ut inquit
Salomon - et populum nobis benevolum. Ad id enim maximi momenti est haec fa-
cultatum nostrarum dispensatio. 3°
Quintum pertinet ad disciplinam et institutionem populi. Comparandi sunt con-
cionatores seu praedicatores viri probi et docti, qui possint verbo et exemplo docere
bonos mores et orthodoxam doctrinam, qui non sint contentiosi neque insectatores
adversariorum, ideo ne videantur odisse, sed potius amare et optare eis bona, ac
praesertim eorum salutem. Nam acris insectatio eos irritat et magis pertinaces facit 35
neque aedificat populum.

1. Prov 19,17.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften