ACTA COLLOQUII (1542)
211
satores inveniamur ac legitimi dominici gregis pastores. ’Vitabimus ergo primum
scandalum omne, ne scilicet populus possit vel leviter suspicari nos esse [ ..] ullis vo-
luptatibus addictos aut avaritiae aut ambitioni. 1 2Vitandus est etiam luxus omnis in
epulis, in domus apparatu, vestibus caeterisque omnibus, quae solent laicos3 et uni-
versum populum multum scandalizare.
I 138 I 3.3Secundum pertinet ad familiam, ex cuius moribus, si christiani et boni fu-
erint, populus aedificatur; si vero mali fuerint, multum offenditur et facile coniectu-
ram facit morum episcopi ex moribus familiae. Idcirco, ut copiose admonet Bern-
hardus in Libris de consyderatione ad Eugenium pontificem maximum, maxima est
adhibenda cura praelato cuicunque in comparanda sibi honesta familia et in ser-
vanda ab omni mala labe et suspitione, imo instituenda ut ex familiarium nostrorum
conversatione populus instruatur et aedificetur.
4. 4Tertium pertinet ad curam gregis nobis commissi, ad quam maxime putamus
pertinere ut episcopi habitent in locis frequentissimis suarum diocoesium, ubi facile
cavere poterunt et praevidere, si quid labis huius, quae grassatur per Germaniam,
obrepserit et confestim m tempore remedium adhibere.
5. Proderit etiam habere fidos exploratores in locis aliis, ubi episcopi non habitant,
ut per eos certiores fieri possint, si qua fraude adversarius noster eos tentaverit, ac
confestim queant providere et mederi. Visitare etiam diocoeses frequenter multum
proderit, quo more uti solent imperatores in urbibus obsessis et oppugnatis ab ho-
stibus; curare etiam ut cultus divinus vigeat in ecclesiis nostris et 5beneficia a nobis
conferantur viris probis et idoneis.
6. Quartum pertinet ad dispensationem facultatum et reddituum episcopalium, ex
qua magna comparatur invidia apud populum, si viderit episcopum sumptus mag-
nos facere in luxu et apparatu domus et familiae, pauperes vero negligi. 6Ideo vitandi
sunt omnes sumptus huiusmodi et pauperes quam maxime fovendi sunt, in
eorumque necessitatibus maxima utendum est largitate. Hac enim ratione et Deum
faciemus nobis propitium - nam »foeneratur Domino qui miseretur pauperis«, ut
inquit Salo- I 139 I mon - et populum nobis benevolum. Ad id enim maximi mo-
menti est haec facultatum nostrarum dispensatio.
7. Quintum pertinet ad disciplinam et institutionem populi. 7Comparandi sunt
concionatores seu praedicatores viri probi et docti, qui possint verbo et exemplo do-
cere bonos mores et orthodoxam doctrinam, qui non sint contentiosi neque insecta-
tores adversariorum, ideo ne videantur odisse, sed potius amare et optare eis bona,
a) Drf. aicos.
1. Vita prelatorum inculpata. [Marg.].
2. Notat luxum. [Marg.].
3. Ut mores familiae probi. [Marg.].
4. Ut episcopi vigilent contra Lutheranos. [Marg.].
5. Ut beneficia idoneis conferantur. [Marg.].
6. Ne opes episcoporum in luxum, sed etiam in pauperes. [Marg.].
7. Boni concionatores comparandi. [Marg.].