Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
212

ACTA COLLOQUII (1541)

I 99 b I Sextum pertinet ad institutionem iuventutis in literis et disciplinis, qua in re
videmus protestantes nihil praetermittere sed omnem lapidem movere, ut in suis
gymnasiis habeant viros doctos et illustres, quorum fama invitatur iuventus Germa-
nica et praesertim nobiles ad eorum gymnasia, ubi imbuuntur simul cum literis
etiam doctrina protestantium, qua corrumpuntur ipsi ac deinde per omnem Germa-
niam dispersi alios quoque inficiunt. Idcirco danda est omnis opera, ut apud catholi-
cos instituantur scholae et gymnasia, conducantur doctores catholici vere docti in
bonis literis et disciplinis, qui sint celebres, ut eorum fama alliciatur iuventus et no-
biles ad nostra gymnasia ibique bonis literis et orthodoxa doctrina imbuantur. Ab
episcopis etiam admoneantur parentes, ne velint liberos suos institui in gymnasiis, in
quibus orthodoxa fides non viget, praesertim cum habuerint scholas orthodoxas pa-
ratas.
Haec voluimus dominationibus vestris reverendissimis et illustrissimis proponere
ut capita quaedam generalia, quibus multa particularia addi possunt pro cuiusque
prudentia, ut pareamus summo domino nostro pontifici maximo, qui nobis manda-
vit ut eas hortaremur ad christianam reformationem, simulque ut fungeremur of-
ficio personae quam gerimus, legati inquam sedis apostolicae, ad quam pertinet cura
omnium ecclesiarum, ac etiam ut satisfaceremus charitati fraternae et illi necessitu-
dini, quam compluribus de causis sentimus nobis esse cum hac nobilissima et inclyta
vestra natione.

Propter eam itaque doctrinae et reformationis nostrae suggillationem, quae huic et
supra posito legati scripto inest, dominus Philippus sequens scriptum composuit et
exhiberi curavit.
I 100 a I Responsio ad scriptum publicatum a cardinale Contareno3.
[Für den Text s. CR 4, Nr. 2324, Sp. 5 59-561]

I 101 a I Tertium vero scriptum legati, in quo suam de actis colloquii sententiam ma-
gis explicat, sic habet.
Nos, Gaspar, miseratione divina tituli sancti Apollinaris sanctae Romanae ecclesiae
presbyter cardinalis, Contarenus, sanctissimi domini nostri papae et sanctae sedis
apostolicae in partibus Germaniae de latere legatus.
Postquam scripturam nostram, quam nuper in negotio religionis super tractatum
colloquutorum a caesarea maiestate in eadem religionis causa deputatorum eidem

a) Drf. Cantareno.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften