ACTA COLLOQUII (1542)
213
ac praesertim eorum salutem. Nam acris insectatio eos irritat et magis pertinaces fa-
cit neque aedificat populum.
8. Sextum pertinet ad institutionem mventutis in literis et disciplinis, !qua in re vi-
demus protestantes nihil praetermittere sed omnem lapidem movere, ut in suis gym-
nasiis habeant viros doctos et illustres, quorum fama invitatur iuventus Germanica
et praesertim nobiles ada eorum gymnasia, ubi imbuuntur simul cum literis etiam
doctrina protestantium, qua corrumpuntur ipsi ac deinde per omnem Germaniam
dispersi alios quoque inficiunt. “Idcirco danda est omnis opera, ut apud catholicos
instituantur scholae et gymnasia, conducantur doctores catholici vere docti in bonis
literis et disciplinis, qui sint celebres, ut eorum fama alliciatur iuventus et nobiles ad
nostra gymnasia ibique bonis literis et orthodoxa doctrina imbuantur. Ab episcopis
etiam admoneantur parentes, ne velint liberos suos institui in gymnasiis, in quibus
orthodoxa fides non viget, praesertim cum habuerint scholas orthodoxas paratas.
9. Haec voluimus Dominationibus vestris reverendissimis et illustrissimis propo-
nere ut capita quaedam generalia, quibus multa particularia addi possunt pro cuius-
que prudentia, ut pareamus summo domino nostro pontifici maximo, qui nobis
mandavit ut eas hortaremur ad christianam reformationem, simulque ut fungeremur
officio personae quam I 140 I gerimus, legati inquam sedis apostolicae, ad quam per-
tinet cura omnium ecclesiarum, ac etiam ut satisfaceremus charitati fraternae et illi
necessitudini, quam compluribus de causis sentimus nobis esse cum hac nobilissima
et inclyta vestra natione.
I 142 I Propter eam itaque quam memoravi doctrinae et reformationis nostrae sug-
gillationem, quae huic et supra posito legati scripto inest, dominus Philippus se-
quens scriptum composuit et exhiberi curavit.
I 143 I Responsio ad scriptum publicatum a cardinale Contareno.
[Für den Text s. CR 4, Nr.2324, Sp. 559-561]
a) Drf. et.
1. In bona institutione iuventutis nihilpraetermittereprotestantes. [Marg.].
2. Scholae instituendae. [Marg.].