Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
214

ACTA COLLOQUII (1541)

caesareae3 maiestati obtulimus, variam a principibus et statibus imperii interpreta-
tionem fieri intelleximus - quibusdam ita interpretantibus, quasi quosdam articulos,
quos quidam concordatos esse contendunt, acceptandos et usque ad futurum conci-
lium tolerandos et ab omnibus servandos esse voluerimus, aliis contra putantibus
nos totum hunc colloquutorum tractatum omniaque, quae in ipso acta et quomodo-
cumque disputata sunt, ad decisionem summipontificis et apostolicae sedis in I ioi b I
concilio generali etc. remisisse -, nos, ne ulla in hac parte dubitatio relinquatur, sed
ut mens et voluntas nostra clare intelligatur, sic mentem voluntatemque nostram de-
claramus, nihil in hoc toto negotio per praedictam nostram scripturam quacunque
ratione decidere aut quod aliqui articuli praedicti tractatus acceptentur aut usque ad
futurum concilium tolerentur vel serventur diffinire voluisse, sicut nec adhuc qui-
dem decidimus aut diffinimus; sed tractatum praedictum totum omnesque eiusdem
articulos summo pontifici et apostolicae sedi in concilio generali vel alio modo, ut in
scriptura diximus etc. diffiniendum remisimus, quemadmodum et adhuc remitti-
mus; quam quidem sententiam nostram ut antea caesareae maiestati ore declaravi-
mus, ita nunc hoc scripto testamur et confirmamus.
Ita est.
G. cardinalis Contarenus legatus scripsit.
In hoc scripto notabis, pie lector, legatum hunc, virum certe doctissimum et vitae
admodum castae, conciliatos articulos cum non auderet probare, nec voluisse im-
probare; quod indoctissimi quidam et impuri alii vocati praelati et doctores sibi
irreligiosissime permiserunt. Id autem valde dolendum, tantum virum pontifici
haec iudicanda omnia reservare voluisse, quem cum multo maiore parte consistorii
novit longe alia curare, alia agere et moliri quam ut Christi religio repurgetur et
reformatio aliqua ecclesiarum constituatur.

Postremo, lector, ne et ultimos conatus Romanensium ignores, memorare tibi at-
que communicare etiam haec volui. Cum imperatoria maiestas inter ea, quae pro
faciendo decreto in causa religionis ordinibus imperii ad deliberandum proposuit,
id quoque inseruisset, I 102 a I concilio nationali, si generale obtineri non posset, de
religionis tandem concordia apud nos constitui debere idque singuli ordines suis
responsis comprobassent, legatus Contarenus sive sua sponte sive ab alns legatis
et nunciis pontificiis, quorum unus brevi supervenerat, impulsus, scriptum quod
subiicitur ordmibus imperii exhiberi fecit1, in quo eos hortatus est, ut lllud de natio-
nali synodo in sua determinatione huius conventus delere vellent.
a) Drf. cesareae.
1. Bucer denkt an Giovanni Morone, der im März 1541 Giovanni Poggio als Nuntius beim Kai-
ser ersetzt hatte. Bucer hatte ihn in Worms als einen intransigenten Verteidiger der päpstlichen Poli-
tik kennengelernt. Das hier von Bucer mitgeteilte Gerücht ist nicht verifizierbar. Interessant ist
aber, daß derartige Gerüchte grassierten. So teilt Eck, >Apologia<, Bl. i2ob-i2ia, ein Gerücht ande-
ren Inhalts, aber gleichen Tenors, mit: Die in Regensburg anwesenden katholischen Theologen war-
nen Contarini vor der Schlauheit der evangelischen Theologen.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften