28
Martin Luther. IV. Ordinations-Ordnungen.
non multo vino deditos, non turpe lucrum sec-
tantes, habentes mysterium fidei in conscientia
pura. Et hi probentur prius, deinde ministrent
inculpati.“
Alio in loco [Act. 20, 28 ff.] idem Paulus
commonefacit seniores in ecclesia Ephesi his
verbis:
„Attendite igitur vobis et universo gregi, in
quo vos spiritus sanctus posuit episcopos, ut regatis
ecclesiam dei, quam acquisivit sanguine suo. Ego
enim scio, quod post discessum meum intrabunt
in vos graves lupi, non parcentes gregi. Et ex
vobis ipsis exurgent viri loquentes perversa, ut
abducant discipulos post se. Propter quod vigi-
late, in memoria retinentes, quod per triennium
nocte ac die non cessavi sum lacrimis monere
unumquenque vestrum.“
Audistis gravissimam commonefactionem apo-
stoli, ex qua intelligimus, nobis, qui vocati sumus,
ut episcopi hoc est concionatores et pastores simus,
non commendari pascendum gregem anserum aut
porcorum, sed ecclesiam, quam deus sanguine suo
redemit, ut eam pascamus verbo dei incorrupto,
vigilemus quoque et attendamus studiose caventes,
ne lupi et sectarii irruant in miseras oves. Ideo
Paulus nominat episcopatum, bonum opus.
Quod ad nos privatim attinet, iubemur caste
et honeste vivere, et nostram domum, coniugem,
liberos et familiam modeste et pie tractare et
regere.
Haec vos facturos esse pro virili, clara voce
hic in publico promittite:
Dicatis: promitto.
Imponite manus.
Oremus coniunctis precibus.
Pater noster qui es in coelis. Sanctificetur
nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat volun-
tas tua, sicut in coelo et in terra. Panem nostrum
quotidianum da nobis hodie. Et remitte nobis
debita nostra sicut et nos remittimus debitoribus
nostris. Et ne nos inducas in tentationem. Sed
libera nos a malo. Arnen.
Clementissime deus, aeterne pater domini
nostri Jesu Christi, qui per os dilecti filii tui,
domini nostri, Jesu Christi ad nos dixisti „Messis
quidem copiosa, operarii vero pauci. Rogate ergo
dominum messis, ut ipse extrudat operarios in
messem suam.“ Huic tuo mandato divino ob-
sequentes toto pectore oramus, ut hisce petentibus
ab hac ecclesia confirmationem suae vocationis, et
nobis, et universis vocatis ad ministerium verbi
tui, spiritum sanctum tuum benigne digneris lar-
giri, quo possimus esse magno numero consociati
fideles et constantes ministri evangelii tui, muniti
et roborati ope tua et praesidio adversus diabo-
lum, mundum et carnem, ut per nos quamvis in-
dignos et imbecilles, tamen sanctificetur nomen
tuum, augeatur regnum tuum, et fiant aliqua tibi
grata et multis salutaria.
Velis etiam potenter reprimere, et cito pror-
sus abolere tetram abominationem papisticam et
Mahometicam et aliarum sectarum furores, quae
sanctum nomen tuum blasphemant, regnum tuum
destruere conantur et voluntati tuae contumaciter
se opponunt.
Has nostras preces, quas a te edocti, et iussi
et spe impetrandi rogata confirmati, ad te cum
ardentibus gemitibus effundimus, velis mitissime
pater clementer exaudire, sicut freti tua veraci
promissione te facturum credimus, et certo con-
fidimus propter dilectum filium tuum, dominum
nostrum, Jesum Christum, qui una cum spiritu
s. tecum vivit et regnat per secula seculorum.
Amen.
Nunc igitur abeuntes iuxta praeceptum Petri
apostoli, [1. Petr. 5] pascite gregem Christi
eum, qui vobis commissus est, curam illius dili-
gentem agentes non coacte, sed sponte et volentes,
neque turpis lucri gratia, sed ex animo, neque ut
dominantes in cleris, sed forma facti gregis. Et
cum apparuerit princeps pastorum, percipietis im-
marcessibilem gloriae coronam.
Benedicat vobis dominus, ut faciatis fructum
multum. Amen.