Metadaten

Wolgast, Eike [Hrsg.]; Seebaß, Gottfried [Hrsg.]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften [Hrsg.]; Kirchenrechtliches Institut der Evangelischen Kirche in Deutschland [Hrsg.]; Sehling, Emil [Begr.]
Die evangelischen Kirchenordnungen des XVI. Jahrhunderts (14. Band): Kurpfalz — Tübingen: J.C.B. Mohr (Paul Siebeck), 1969

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.30629#0260
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
Regierungszeit Ottheinrichs 1556-1559

13. De electione et examine ministrorum ecclesiae [von 1556]* l

Cum inter omnia offitia, quae hominibus divina
ordinatione mandantur, nullum sit difficilius, quam
ecclesiam filii Dei recte administrare, tanto diligen-
tiori cura et studio minister ecclesiae eligendus est,
quanto periculosius erratur, si cui vel impia doc-
trina infecto vel impura vita turpificato ecclesia ad-
ministranda commendatur. In eligendo igitur et re-
nunciando ministro ecclesiae tria precipue conside-
randa sunt, unum doctrina ministri, alterum vita eius,
tertium ratio quoquo aetatis eius habenda est. Ne
cui cito, ainquit Paulusa, manus imponas [l.Tim. 5,
22] et non novitium, ne inflatus in condemnationem
incidiat calumniatoris [l.Tim. 3, 6]. Quare, si quis
ministerium ecclesiae desideret [l.Tim. 3, 1], cuius
nec eruditio nec mores noti fuerint, b primum om-
nium antequam de doctrina examinandus suscipi-
tur, exhibeat publiea de toto genere vitae testimo-
nia, quae vel a praeceptoribus suis vel a magistrati-
bus, in quorum praefecturis vitam aegit, vel a col-
legis suis, quibus antea in ministerio ecclesiastico
coniunctus erat, accepit. Quae si fuerint mediocria
et tolerabilia, tamen deinceps exploranda erit sen-
tentia eius de articulis religionis nostrae ac precipue
de iis, qui hoc tempore in controversiam venerunt.
Horum articulorum brevem catalogum recitabi-
mus:
De Deo.
Num unus sit tantum Deus? Et, quia tres sint
distincte personae divinitatis, num etiam tres sint
dii?
De filio Dei.
Num filius Dei sit verus Deus, a patre suo ante
omnia secula ab aeterno genitus?
Num filius Dei definito suo tempore sit verus homo
ex Maria virgine iuxta propheticas promissiones na-
tus et quod fuerit offitium eius in hoc mundo?
a- a In Neuburger Reinschriff in Klammern.
b Neuburger Reinschriff Marginal: + No[ta] An sit
legitime natus et ubi.
1 Druckvorlage wie oben Nr. 10-12 eine nach Neu-
burg übersandte, zeifcgenössische Kop., in GLA
Karlsruhe 77/4277, fol. 137 recfco - 140 verso, als
Beilage A zu oben Nr. 10 bezeichnefc. Diese lateini-

De spiritu sancto.
Num spiritus sanctus sit verus Deus ab aeterno
procedens a patre et filio?
Num spiritus sanctus, qui apostolis in die pente-
costis missus ac datus fuit, doctrinam apostolicam,
sicut est ab evangelistis conscripta et ab apostolis
explicata, ita confirmaverit, ut qui aliam cum hac
pugnantem docuerit, anathema sit?
De baptismo.
Num baptismus a Joanne inchoatus et a Christo
mandatus sit ad salutem necessarius?
Num infantes sint baptisandi?
De caena dominica.
Num in caena dominica verum corpus Christi et
verus sanguis eius pane et vino sumenda distribua-
tur?
Num coena dominica transferenda sit in privatum
cultum missae?
Num panis et vinum habenda sint pro corpore et
sanguine Christi extra caenam dominicam, ubi nec
est publica memoria seu adnunciatio mortis Christi,
nec est distributio et communicatio iuxta institutio-
nem Christi?
De ministerio ecclesiastico.
Num ministerium ecclesiasticum sint claves cae-
lestis regni et organon, quo spiritus sanctus non
solum ecclesiam filii Dei ex gentibus colligit, verum
etiam ecclesiam in fide et offitio confirmat et con-
servat?
De lege.
Num decalogo, qui est compendium divinae legis,
necessario obediendum sit?
Num obedientia decalogi, quae in hac vita prae-
stari potest, iustificet hominem coram Deo?
Quis est verus usus decalogi seu legis divinae?
De evangelio.
sche Fassung in Neuburger Reinschriffc ebendorfc,
fol. 179 recto - 182 verso. Dazu haben der Neuburger
Entwurf (ebendort, fol. 185 recfco - 191 recto) und
die Neuburger Reinschriff (ebendort, fol. 192 recto
bis 197 recto) noch eine deutsche Übersetzung dieses
Texts, die augenscheinlich nur für Neuburg be-
stimmt war.

234
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften