Metadaten

Wolgast, Eike [Hrsg.]; Seebaß, Gottfried [Hrsg.]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften [Hrsg.]; Kirchenrechtliches Institut der Evangelischen Kirche in Deutschland [Hrsg.]; Armgart, Martin [Bearb.]; Meese, Karin [Bearb.]; Sehling, Emil [Begr.]
Die evangelischen Kirchenordnungen des XVI. Jahrhunderts (24. Band = Siebenbürgen): Das Fürstentum Siebenbürgen - das Rechtsgebiet und die Kirche der Siebenbürger Sachsen — Tübingen: Mohr Siebeck, 2012

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.30664#0197
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
1a. Reformationsbüchlein 1543 - Lateinische Fassung

altarium et simulachrorum, tum etiam ineptis qui-
busdam cerimoniis vehementer offenduntur et variis
disputationibus de religione pertinaciter nos oppug-
nant, adeo ut saepe quorundam animos a veritate
seducant et suis contentionibus ea, quae compertis-
sima sunt, apud simplices in du-| A 3 r | bium vocent,
ne fides Christiana propter nostras consuetudines
male audiat apud eos, qui suos qualescunque ritus
sinceriores gloriantur ac caeteris insolenter antepo-
nunt, in quibusdam levioribus cedere coacti sumus
propter conscientiam.
Tametsi praeter has et alias iustissimas causas in
tam praesentibus periculis temporum minime expec-
tandos duximus quosdam nimium secare dormitan-
tes cum fatuis virginibus, qui procul dubio frustra
quaerent oleum, postquam clausa fuerit ianua11, sed
remota omni ambitione, spretis impiorumd obtrec-
tationibus, respectu solius honoris ac timoris Dei
per gratiam eius effecimus, ut status religionis apud
nos, per varias superstitiones corruptissimus, redi-
getur in formam bonis ingeniis non aspernandam.
Qua quidem in re diligentissime cautum est, ne quid
novi sine testimonio scripturarum aut exemplo cla-
rissimarum urbium in ulla parte susciperetur neve in
iis, quae sunt ad salutem necessaria et habent ma-
nifestum mandatum Dei, aliqua committeretur neg-

d B: imperiorum.
e Eine in A und B unterbliebene Kapitelzählung wird hier
ergänzt. Analog zur KO 1547 (aber abweichend von der
Übersicht bei Roth, Reformation, S. 63) wird dabei die
Vorrede nicht als 1. gezählt.

11 Vgl. Mt 25,1-13.
12 Mt 9,38 und Lk 10,2.
13 Darauf beruhend KO 1547, tit. 2: De doctrina Christiana
= unten S. 209. Dazu Apologie = Netoliczka, Schrif-
ten, S. 29-46 Nr. 3, hier S. 37: Ad Scriptum de doctrina.
Quod in verbis de doctrina quaedam de ministris acerbius
scripta videntur, non indignabitur, quisquis intelleget, de
quibus senserimus, licet in opusculo non decuerit omnia
nominatim ponere. At de venerabilium dominorum Alben-
sium et Strigoniensium [der Bischof von Weißenburg und
der Erzbischof von Gran als Diözesane des Sachsenbo-
dens] examine nihil conquesti sumus neque fidem ac dili-
gentiam illorum iudicavimus. Sed luce clarius constat, quod
superioribus annis quidam homines a litteris et ab omni
pietate alienissimi, incertum cuius negligentia, cum hic

ligentia. Ac ne offendantur quorundam ingenia, cum
ab osoribus veritatis haec omnia interpretari audi-
unt in deteriorem partem, visum est palam ratio-
nem reddere ordinationis ecclesiarum nostrarum,
sperantes futurum, ut et caeteri pietatis studiosi co-
gnita veritate aliquam ex his capiant consolationem,
cum praesertim intelli-|A 3 v | gant, quod non agitur
negotium de acquirendis perituris facultatibus aut
similibus curis huius saeculi, sed de salute aut aeter-
na perditione animarum. Dominus excitet spiritus
electorum suorum et extrudat operarios suos in mes-
sem suam12. Amen.
[1.]e De doctrina13
Quoniam praecipua pars religionis versatur circa
doctrinam, doctrina autem constare debet ex verbo
Dei, prima cura fuit, ut per communem ecclesiarum
totius provinciae visitationem ministrorum14 erudi-
tio exploraretur15 et qui ad docendum non probaren-
tur idonei, ab ecclesiasticis officiis in posterum ab-
stinerent, ne ipsorum ruditate et inertia populus
neglectus a vera pietate ad pristinas sordes relabe-
retur. Satis enim omnibus constat, quam horrenda
naufragia in ecclesiam Dei sint invecta per eiusmodi
ministros, qui omnis Christianae doctrinae expertes

non liceret Romae sub titulis sine risu recusandis, nullo
praecedente examine pecunia mercati sunt ordinationem,
quorum nonnulli quondam in hac provincia cum magno
offendiculo hominum infructuosissime administrarunt, us-
que adeo rudes et crassi, ut nesciamus, an aliquis ingenio-
sum psittacum non citius docuisset Latinum introitum
quam illos celebrationem unius et eiusdem missae. Et cum
nescirent contionari neque infantes baptizare neque missam
celebrare, sacramentum administrare, tamen vicem ministri
pro consuetudine supplebant. Quis enim pius vir profatio-
nem huius s[acri] ordinis non condoleret, ubi similia videt
et audit, quis non istam hypocrisin, quae in ignominiam
alirum bonorum et simplicium cedit, iure exsecrabitur? De
piis enim et honestis pastoribus et ministris honestissime
semper locuti sumus et loquimur ac eos in meliori pretio et
honore habemus ac iustioribus proventibus fovemus quam
antehac unquam.
14 Im Dezember 1542 erfolgte eine Visitation der Pfarreien
des Burzenländer Kapitels, vgl. Einleitung S. 116.
15 Vgl. Nürnberger Ratsschrift, S. 440f.

179
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften