Metadaten

Wolgast, Eike [Editor]; Seebaß, Gottfried [Editor]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften [Editor]; Kirchenrechtliches Institut der Evangelischen Kirche in Deutschland [Editor]; Sehling, Emil [Bibliogr. antecedent]; Armgart, Martin [Oth.]; Meese, Karin [Oth.]
Die evangelischen Kirchenordnungen des XVI. Jahrhunderts (24. Band = Siebenbürgen): Das Fürstentum Siebenbürgen - das Rechtsgebiet und die Kirche der Siebenbürger Sachsen — Tübingen: Mohr Siebeck, 2012

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.30664#0199
License: Free access  - all rights reserved
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
1a. Reformationsbüchlein 1543 - Lateinische Fassung

constat tempore necessitatis ab obstetrice legitime
baptisatos, ex omnium ecclesiasticorum scriptorum
sententia constituimus minime amplius rebaptisan-
dos, quoniam sacramentis nihil accedit neque dece-
dit ex qualitate personae ministrantis. Quin et ca-
nones praecipiunt, non reiterandum esse baptisma,
etiam quod a laico aut pagano ministratur. Nec rei-
terandum baptisma, quod in fide sanctae Trinitatis
ab haereticis, schismaticis et facinororis praestatur.
Item rebaptisare haereticum hominem, qui haec
sanctae Trinitatis signa susceperit, quae Christiana
tradidit disciplina, omnio peccatum est, rebaptisare
autem Catholicum immanissimum scelus. Quapro-
pter neque infantes neque Valachi21, semel rite bap-
tisati sunt, rebaptisandi, quemadmodum neque cir-
cumcisionem licebat iterari. Verum etiam si circa
pueros baptisatos et B r | ecclesiae praesentatos mi-
nister orationibus consuetis utatur, tamen ab exor-
cismo prorsus abstinere debet. Nam cum infans per
baptismum in necessitate (ut iam dictum est) legi-

der griechisch-orthodoxen Kirche angehörenden Rumä-
nen. Zur Akzeptanz dieser Taufen bereits KO 1547 (oben
211).
22 Vgl. Augustinus, In Ioannis Evangelium Tractatus 80,3
= PL 35, Sp. 1840 und Luther, Großer Katechismus =
BSLK, S. 694 und 709.
23 Darauf beruhend KO 1547, Tit. 6: De abusu missae pri-
vatae = unten S. 212. Vgl. Luther, De abroganda missa
privata = WA 8, S. 411-476 und Luther, Disputatio con-
tra missam privatam = WA 39 I, S. 138-173.
Dazu Apologie, S. 38-39: De missa privata. Quantum ad
rationem de missa attinet, quoniam negotium istud paucis
verbis perfici non potest nec nobis pro aliorum instructione
opera prolixiora cudere licuit, optaremus, ut ex libris doc-
tissimi Philippi Melanthonis ac aliorum iudicia probatis-
simorum theologorum pleniorem declarationem, qui vellent,
peterent. Nam et nos iisdem causis moti sumus, quibus et
ipsi. Sed quoniam auctoritates ex sacris litteris de missa a
nobis requiruntur, tametsi hoc genus litigandi in omnibus
aliis causis inusitatum sit, ut actore nihil proponente reus
cogatur onus probationis in se suscipere, quid amplius dici
potest, cum nemini pietatis studioso ignotum esse arbitre-
mur formam ac verba institutionis sacrosanctae cenae Do-
mini, quod nos missam appellamus, quam formam divus
Paulus affirmat se accepisse a Domino, 1. Cor. 11 [17-34,
insbes. 23]? Ad praeceptum autem Domini nihil cuiquam
homini licitum est ab ordinatione Christi declinare ad dex-
tram aut sinistram. Quisquis autem praedictorum aliquid
fecerit, contra Christum facit Christo ipso teste, ubi dicit:

time collatum acceperit Spiritum Sanctum, nullus
spiritus immundus restat ab eo expellendus. In pro-
selytis denique adultis testes alienos non requirimus:
Quoniam prius rudimentis catechismi instructi ore
proprio fidem in baptismate debent confiteri. Porro
cum caerimoniae consecrationis praeter varios abu-
sus nihil conferant aquae baptismatis nec per eas
descendat in creaturam irrationalem et inanimatam
virtus Spiritus Sancti, aquam consecratam a non
consecrata nulla virtute differre cognoscimus, ubi
non adhibetur in usum: sed cum iuxta ordinationem
Christi accedit verbum ad elementum, tunc fit sa-
cramentum22.
[3.] De missa privata23
Quid de missa privata sit sentiendum, clarissimo-
rum virorum scriptis iam olim lucidissime est ex-
plicatum, quorum autoritas, si nondum alicui satis-
fecit, scimus, quod et nostrae propositiones parum

Qui me non diligit, sermones meos non servat [Joh 14,24].
Et alibi: Qui non est mecum, dispergit [Lk 11,23 und Mt
12,30]. Summa summarum: Qui non facit, quod facere de-
bet, videtur facere adversus ea, quae non facit. Et qui facit,
quod facere non debet, non videtur facere id, quod iustum
est. Verum ut complura brevitatis causa supprimamus, il-
lud praetermittere nequaquam possumus, quod exstat in
apostolicis libris: Iustus ex fide vivet [Röm 1,17], et sine
fide nemo placere potest Deo [Hebr 11,6]. Quicquid enim ex
fide non est, peccatum est [Röm 14,23]. Atque fides ex au-
ditu, auditus per verbum Dei [Röm 10,17]. Si ergo nos in
hac parte nihil fecerimus, cuius non habemus manifestum
verbum Dei et testimonium Iesu Christi, probamur veram
fidei virtutem nunquam amisisse, quia neglecta scriptura,
quam Christus apud Iohannem 5. cap. [19-30] praecipit
scrutandam, sequuntur id, cuius nullum certum neque evi-
dens verbum aut praeceptum Dei habent. Videant, obse-
cramus ipsi, qua fide quid agant et considerent, ne iudicent
ipsimet opus eorum proprium. Quoniam fundamentum
aliud nemo potest ponere praeter id, quod positum est, quod
est Christus Iesus, 1 Cor. 3 [11]. Neque licitum aut tutum
est irritum facere praeceptum Dei propter traditiones ho-
minum, id quod Christus Pharisaeis severissime exprobavit
[vgl. Mk 10,2-9 und Mt 19,3-9]. Et divus Paulus: Quod
hominis testamentum mutare non liceat, multi minus te-
stamentum Christi [vgl. Gal 3,15-17]. Quaecumque etiam
scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, ut per con-
solationem scripturam spem habeamus etc., Rom. 15 [4].

181
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften