Metadaten

Gerhohus; Becker, Julia [Hrsg.]; Insley, Thomas [Übers.]
Gerhoch von Reichersberg, Opusculum de aedificio Dei: die¬ Apostel als Ideal : Edition, Übersetzung, Kommentar (Teilband 2): Edition mit Übersetzung Auctoritates und Anhänge — Regensburg: Schnell + Steiner, 2020

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.65332#0025
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
5
10
15
20
25

24

Auctoritates - Fol. 9r

postponunt, non solum rei, sed extorres fiunt. Que non solum nobis cauenda,
sed omnibus predicanda sunt.
Qvi beatam Ceciliam18 convertit Vrbanvs19 episcopus omnibus
Christianis in sanctificatione spiritus, in obedientia et aspersione sanguinis 5
Christi salutem. Decet omnes Christianos, karissimi, ut eum imitentur, cuius
nomen sortiti sunt. Scimus uos non ignorare, quia hactenus uita communis
inter bonos Christianos uiguit et adhuc gratia Dei uiget, et maxime inter eos,
qui in sortem Dei sunt electi, id est clericos, sicut legitur in actibus
apostolorum: Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una 10
nec quisquam eorum, que possidebat, aliquid suum dicebat, sed erant Ulis
omnia communia. Videntes autem sacerdotes summi atque leuite et reliqui
fideles plus utilitatis posse afferre, si hereditates et agros, quos uendebant,
ecclesiis, quibus presidebant episcopi, traderent, eo quod ex sumptibus
eorum tarn presentibus quam futuris temporibus plura et elegantiora possent 15
ministrari fidelibus communem uitam deducentibus quam ex precio eorum,
ceperunt predia et agros, quos uendere solebant, matricibus ecclesiis tradere
et ex sumptibus eorum uiuere. Ipse uero res singularum parrochiarum in
ditione episcoporum, qui locum tenent apostolorum, erant et sunt usque
adhuc et futuris semper debent esse temporibus. Ex quibus episcopi et 20
fideles dispensatores earum omnibus communem uitam degere uolentibus
ministrare cuncta necessaria debent, prout melius potuerint, ut nemo in eis
egens inueniatur. Ipse enim res fidelium oblationes appellantur, quia
Domino offeruntur. Non ergo debent in alios usus quam ^cclesiasticos et
predictorum fratrum Christiano/rum uel indigentium conuerti, quia uota sunt 25
fidelium et pretia peccatorum atque ad predictum opus explendum Domino
tradite. Si quis autem, quod absit, secus egerit, uideat, ne dampnationem

1 Que] Quae Mi. nobis] so Ml M2 Mi anstatt vobis. 2 predicanda] praedicanda Mi. 6 Decet]
folgt enim M2. 13 afferre] afferrere M2. 25 Christiano/rum] fol. 9v.

4 Vrbanvs 19... 17,19 perficere] Decretales pseudo-isidorianae, Decreta Urbanipapae (Epistola
prima), ed. HlNSCHIUS, cap. I-IX, S. 144-146 (mitAuslassungen). 5 in1... 6 Christi] IPt 1, 2.
7 Scimus... 27 tradite] Anselm von Lucca, Collectio canonum, ed. THANER, lib. VII, cap. 4, S.
364. 7 Scimus... 17,14 feriatur] Ivo von Chartres, Decretum III, 139, Migne PL 161, Sp.
229-230. 10 Multitudinis... 12 communia] Act 4, 32. 23 res... 17,9 labantur] Anselm von
Lucca, Collectio canonum, ed. THANER, lib. V cap. 33, S. 244-245.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften