Overview
loading ...
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
14

J. Koch und H. Teske Gusanus-Texte: I. Predigten, 6.

tionis aut omni modo principiandi. Addit „tu qui es“. Si igitur
Pater unus est, quia dicit „tu“ et „ille qui est“, manifestum est
omnem pluralitatem eorum quae sunt ab ipso Patre unico esse. Et
ad hoc, ut adhuc clarissime videas illius Patris unici, qui est, natu-
5 ram fecundissimam incomprehensibilem, addit ipsum esse et „in
caelis“. Quomodo igitur est unitas in se absolute et in pluralitate
est omne id quod est pluralitas, ita hic dicit unum Patrem esse in
multis caelis. Dicit notanter „caelis“ potius quam elementis, ut
cognoscamus quod suprema et perfectissima natura quae caeli
io nomine designatur, quae in multis caelis est, non habeat esse nisi
ab esse uno quod in ipsa est, scilicet Patre. Et nihil est per nos de
Patre perceptibile quod ibi in illo sermone non contineatur.
27. Deinde sequitur: „sanctificetur nomen tuum“. ln
qua brevissima oratione continetur omne id quod de Filio seu Yerbo
15 intelligi per nos potest. Est enim ipsum nomen, si est nomen verissi-
mum, necessario aequale nominato. Et quia dicitur „nomen tu-
um“, patet quäle est nomen Patris, quia est imago, splendor, in-
finita aequalitas Patris. Docet igitur Christus per cognitionem
Patris cognoscere eius nomen, ut per nomen cognoscamus Patrem.
20 Instruit, ut hoc nomen, quod est Veritas et Sapientia aeterna,
„sanctificetur“. Hoc autem est, quando influitur nobis intel-
lectualiter a Patre; tune enim quando influxum ceperimus per
conversionem intellectus ad ipsam Sapientiam, tune enim quando
ipsam intellectualiter yidere incipimus, sanctificatur, quia nihil
25 intellectus potest plus magnificare, laudare et sanctificare quam
infinitam Sapientiam. Aliud enim non potest intellectus purus
praeferre Sapientiae et Verbo Dei, sicut oculus nihil potest prae-
ferre pulchro etc.
8. addit post caelisj add. et del. Cus. terra, aqua, aere et igne post quam
add. et del. Cus.
9. naturarum(?) post perfectissima add. et del. Cus. caelo post quae
add. et del. Cus.
10. habeat ex habent corr. Cus.
18. quibus post In add. et del. Cus.
18. petit igitur post Patris add. et del. Cus.
24. tanquam post sanctificatur add. et. del. Cus.
27. prael'erri Cus.
1—2. cf. Sermo 18 n. 8, p. 32, 2seq. Ex hoc loco patet CUSANUM
hunc Sermonem concepisse, ut eum populo lingua vernacula praedicaret.
5. cf. I. c. n. 9, p. 32, 6seq.
6. cf. I. c. n. 7, p. 30, 14seq.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften