3 8 CONCORDIA. VEREINIGUNGSARTICUL DER STADT FRANCKFURTH AM MAYN
tanda vel in gratia CHRISTI commendanda, plus valere, id nemini vitio
vertendum est, sed quisque suo dono alterius donis subservire debet, ut
commune ministerium Euangelii quam plenissime populo Dei praestetur.
Utra tamen in re praedicanda quis excellat, fideliter docere quisque debet, et
remissionem peccatorum omnibus poenitentibus et credentibus in Christum,
in ipso CHRISTO servatore nostro partam et oblatam esse, et remissionem
peccatorum solis vere poenitentibus et credentibus promissam et expectan-
dam esse.
XX.
Singulari itaque cura quisque aliorum ministerium et dona publice et’ pri-
vatim populo Dei commendare debet, et ubique diligentissime cavere ea
omnia, quae imminuere alicuius ministri existimationem possuntk, aut ullam
dare dissensionis inter ipsos significationem.
XXI.
Sed si quis eorum (ut homines sumus) alicubi impingat aut labatur, sive in
doctrina, sive in vita, eum caeteri spiritu lenitatis instaurare studebunt, vel pri-
vatis admonitionibus vel in ipsorum communi conventu, ita ut in publicis
concionibus nihil prorsus eius attingatur nec ulla etiam dissimulata notatione
perstringatur.
XXII.
Eaque de causa conventus suos studiose adibunt, et vera CHRISTI charitate
atque lenitate in illis proponent et audient, quae facere possint ad communis
ministerii instaurationem.
XXIII.
Ita, licet omnibus ordinibus ac ipsis quoque magistratibus officia sua dili-
genter exponenda et commendanda ac vitia indicanda et detestanda sint, In eo
tamen ea moderatio adhibenda est, ne imminuatur maiestas publicae1 potesta-
j) Drf. et et: C.
k) possint: E.
l) Drf. publice: E.