Metadaten
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
AN STATUI (1540)

145

nis celebrandam esse quam primum nationalem synodum, etiam si pontifex Roma-
nus et totus reliquus mundus repugnet, fateberis; et agnosces nihil adeo esse in offi-
cio pontificis Romani quam ut summo studio procuret et provinciales et nationales
et generales synodos haberi, seque et suos in illis in ordinem Christi redigi, vitia a
sacratissimo | C 3 a | ministerio tam multa et gravissima tandem tolli et cuncta in
ecclesiis ad regulam Christi restitui.

Nolo igitur nunc quicquam adiicere (tabellarius enim instat) quam optare me, ut
talem tandem statum nobis quaeramus, qui veritate et aequitate nitatur. Certe
hunc122, quem tu convelli dicis conciliis, sic divina et humana vi commotus est, ut
nisi alia eumd, quam tu scribis, ratione confirmemus, valde verendum, ut brevi
ruina, non status futurus site. Omnino enim, mi amicissime decane, Deus est, Chri-
stus est, et omnium potestatem solus habet123, quicquid huius nostri homines cre-
dant. Hic nos urget vi plane coelesti, utcunque pauci id sentiamus. Demus itaque
tandem locum huic, cui necesse est cedant coelum et terra, tanto torrenti veritatis,
qui pridem tam violenter in nos illabitur. Ne obiiciamus nos, nam obsistere ei haud
poterimus. Agnoscamus potius tempus visitationis nostrae124, et tot modis quaerenti
eripere nos extremis malis Domino ne pergamus repugnare.

Erit nihilominus et unde vivamus et unde commode et suaviter vivamus. Sed de his
etiam antehac tibi ostendi saepe plus quam satis. Et spero de eis vel nunc te diligenter
cogitaturum, cuius tibi existunt tam multae causae. Oro autem, ut has125 | C 3 b |
literas domino secretario nostro et duobus reliquis tuis contubernalibus communi-
ces.

Vale et boni omnia consule; nosti meam libertatem nec ignoras candorem.

Apud Nemetes, die Bonifacii126, anno 1540.

Iohannes. N.tuus collega et amicus verus.

d) eam A, B.

e) B; est A.

122. Man erwartet »hic«, und wahrscheinlich ist das »hunc« ein Flüchtigkeitsfehler. An sich
könnte man aber auch an ein Beispiel von harter Kasusangleichung des Beziehungsworts an das
Relativ (attractio inversa) denken; vgl. Leumann/Hofmann/Szantyr 2, §306 II, S. 567-568.

123. Vgl. Mt 28,18.

124. Vgl. Lc 19,44.

125. Dieses Wort findet sich als Kustode Bl. C 3 a, es fehlt Bl. C 3 b.

126. Speyer, den 5. Juni.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften